# Variarum Libri XII 11.107-111

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 11.107 to 11.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.107

Burgundio quin etiam ut sua reciperet, devotus effectus est, reddens se totus, dum accepisset exiguum. elegit quippe integer oboedire quam imminutus obsistere: tutius tunc defendit regnum, quando arma deposuit. recuperavit enim prece quod amisit in acie. beatam te, domina, laude multiplici, cui divino beneficio necessitas tollitur cuncta certaminis, quando adversos rei publicae aut caelesti felicitate vincis aut tuis imperiis spontanea largitate coniungis. Exultate, Gothi pariter ac Romani: dignum miraculum, quod omnes loquantur. ecce praestante deo felix domina quod habet eximium uterque sexus, implevit: nam et gloriosum regem nobis edidit et latissimum imperium animi fortitudine vindicavit. Haec quantum ad arma pertinent, utcumque referuntur: nam si pietatis eius atria velimus intrare, vix nobis poterunt centum linguae centumque ora sufficere: cui par est quidem aequitas et voluntas, sed maior benignitas quam potestas. dicamus igitur parva de magnis, pauca de plurimis. scitis quanta bona nostro ordini caelesti benignitate largita est: nihil est dubium, ubi est testis senatus. afflictos statu meliore restituit, illaesos sublimavit honoribus et singillatim bona tribuit, quos sub universali munimine custodivit. Ea quae asserimus iam creverunt. respicite namque patricium Liberium praefectum etiam Galliarum, exercitualem virum, communione gratissimum, meritis darum, form a conspicuum, sed vulneribus pulchriorem, laborum suorum munera consecutum, ut nec praefecturam, quam bene gessit, amitteret et eximium virum honor geminatus ornaret: confessus meritum, cui solus non sufficit ad praemium. accepit enim et praesentaneam dignitatem, ne de re publica bene meritus diu absens putaretur ingratus. O admiranda benivolentia dominorum, quae in tantum extulit praedictum virum, ut donatis fascibus et patrimonium iudicaret addendum: quod sic ab universis gratanter exceptum est, ut in munere eius cuncti se potius crederent esse ditatos, quando quicquid digno ceditur, hoc multis sine dubio collatum esse sentitur. quid ergo de animi firmitate loquar, qua vicit et philosophos valde praedicatos? procedit enim ex ore dominae beneficus sermo et manens sub securitate promissio.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
