Latin
11.122 to 11.128
Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.122-128
Not analysed yet
Nihil ergo timemus talibus patronis, si oratio non desistat antistitis. arduum est quidem multorum desideriis satisfacere, sed novit divinitas magna praestare. ipsa retundat invidos: ipsa nobis faciat cives caelesti aspiratione gratissimos et supplicationibus vestris tempora tribuat, quibus superna gratia praedicetur indulta. III. DIVERSIS EPISCOPIS SENATOR P̅P̅O̅. a 533 Corporalium patrum naturalis mos est de filiorum provectione gaudere, dum eorum institutionibus applicatur quicquid laudis in clara prole conceditur. vos autem spiritales parentes, qui auctorem rerum illuminata mente conspicitis, pro me sanctae trinitati sedulo subplicate, ut splendere laetum faciat in medio positum candelabrum, quatenus nec mihi interior desit visus et de me aliis pandatur aspectus. Numquid proderit iudicem aliis esse perspicuum, si sibi potius reddatur obscursus? dignitatem conscientiae donet, qui tribunalia praestare dignatus est. faciat inoffensum iudicem, ne damnet errantem. sit nobis prosperrime praesens, ut infausta vitia reddantur absentia . amorem suum tribuat, ut peccandi ambitum miseratus excludat. Quapropter, animae veri parentes, affectuosa et probabili petitione vos deprecor, ut indicto ieiunio domino supplicetis, qui vitam principum nostrorum florenti regno protendat, hostes rei publicae defensor imminuat, donet quieta tempora et ad laudem sui nominis copiosa faciatque rerum omnium tranquillitate, ut me vobis reddere dignetur amabilem. Sed quo facilius vestra quoque exaudiatur oratio, estote circa eos quos destinamus attenti. quod nescimus, nobis non debet imputari. actus eorum testimonia vestra prosequantur, ut aut laudatus gratiam aut accusatus apud nos invenire possit offensam. neque enim nobis imputare poterunt, si delinquunt, quando non iubentur male dare, ut perperam cogantur accipere. Orfanis viduisque contra saevos impetus deo placita praestate solacia, ita tamen, ne, quod accidit per nimiam pietatem, dum miseris subvenire quaeritis ,locum legibus auferatis. nam si aliquid offendit forte districtum, talia date cunctis monita, ut iura possitis reddere feriata. excludite, sanctissimi, inter immundos spiritus implacabiles vitiorum furores, violentiam temperate, avaritiam depellite, furta removete, depopulatricem humani generis luxuriem a vestro populo segregate. sic auctorem iniquitatis efficaciter vincitis, si eius persuasiones de humanis cordibus auferatis.