Latin
11.172 to 11.176
Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.172-176
Not analysed yet
Si quis tamen est, qui ausu temerario contra vestros fasces erigatur nec possitis exercere quod iustum est, aut petitorem protinus cum vestra relatione transmittite aut, si viribus deseritur veniendi, negotium destinata relatione declaretur, quando et evectiones publicas accepistis, et nobis gratum sit audire de talibus. atque ideo totius vobis excusationis causa summota est, quando aut per dignitatem vestram potestis recta gerere aut certe nobis quae sunt necessaria nuntiare. X. BEATO V̅· C̅· CANCELLARIO SENATOR P̅P̅O̅. a. 533/537 Cum rerum domini clementia de famuli sui Dani salute cogitaret, cuius votum est de cunctorum sospitate laetari, remedia Lactarii montis eum iussit expetere, ut cui medella humana nil profuit, vulgatum loci beneficium subveniret: qui crebra tussi retonans anhelo pectore membra tenuavit, dum ministeria naturae nimia concussione debilitata virtutes suas explicare nequeunt ad salutem. escas enim in auxilium humani corporis contributas, dum apte non transigit, reddit inutiles. nec interest talibus an sumere cibum an sustinere ieiunium. in dies singulos substantia viva deficit et velut rimosum dolium paulatim defluens donec evacuetur, expenditur. Huic igitur ferocissimae passioni beneficium montis illius divina tribuerunt, ubi aeris salubritas cum pinguis arvi fecunditate consentiens herbas producit dulcissima qualitate conditas, quarum pastu vaccarum turba saginata lac tanta salubritate conficit, ut quibus medicorum tot consilia nesciunt prodesse, solus videatur potus ille praestare, reddens pristino ordini resolutam passionibus vim naturae. replet membra vacuata, vires effetas instaurat et fomento quodam reparabili aegris ita subvenit quemadmodum somnus labore fatigatis. Haec itaque armenta in tam abundanti pabulo exhausta videre miraculum est, ut umor ille lacteus non praestet origini suae, qui corpora mortalium probatur laesa reficere, miroque modo herbis animalia non proficiunt, unde hominum membra pinguescunt. exiles per dumeta discurrunt montium, tenues videntur et instar eius cui medentur sustinent passionis. lac autem tam pingue, ut haereat digitis, cum exprimatur in vasis.