# Variarum Libri XII 11.177-185

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 11.177 to 11.185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.177

Qua de re anonas deputatas subvectionemque necessariam praebete venienti, ut in supra dicto loco armentali suco salubriter pastus eodem alimento reparetur eius iuventus, quo nutritur infantia. consurgite, animi tali passione laborantium: iam non amaro antidoto horrebitis dulcissimam vitam. voluptuose bibite quae saluberrima sentiatis. felicitatis genus est inde curari, unde libens animo aeger possit expleri. XI. EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNA. a 533/537 Venalitas victualium rerum temporis debet subiacere rationi, ut neque in vilitate caritas nec in caritate vilitas expetatur, sed aequalitate perpensa et murmur ementibus et gravamen querulis negotiatoribus auferatur. Atque ideo trutinatis omnibus et ad liquidum calculatione collecta diversarum specierum pretia subter affiximus, ut omni ambiguitate summota definitarum rerum debeat manere custodia. si quis autem vendentium non servaverit quae praesentis edicti tenor eloquitur, per singulos excessus sex solidorum multam a se noverit exigendam et fustuario posse subiacere supplicio, quatinus eum et damni metus terreat et praedicta poena vehementer affligat. XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM. Si otiosi populi urbium singularum sub pretiorum iustitia continentur, quanto magis debet laborantibus subveniri, ne utilitas commeantium saucietur discrimine fortuitorum ! et ideo susceptio transeuntium requies debet esse curarum, ne quod ad levamen inventum esse constat, detestabile potius gravamen infligat. recipiatur hospes ad pretia definita: iniquitatem non patiatur avaram qui invitatur ad gratiam, quando turpis aucupatio est terrere enormitate pretii et susceptione blandiri. Praedoni similis est, qui sub iniqua cupit voluntate distrahere: utrosque enim constat aliena velle diripere et considerationem iustitiae non habere. nescitis quanta possitis adquirere moderati ? ultro ad commoda vestra veniunt, qui vos temperanter agere posse cognoscunt. nullus ergo se aestimet, quod est familiare semper absentium, longinquitatis oblivione defendi, quando ad nos cotidie veniunt qui vestra mercimonia patiuntur. Cavete potius damna multarum, qui lucrorum aviditates appetitis. sex enim solidorum dispendium se noverit sustinere et laceratione corporis affligendum, si quis aliter vendendum esse crediderit, quam miles noster in rem directus pretia cum civibus atque episcopis locorum habita deliberatione censuerit. sufficere enim debent omnibus honesta lucra de civibus, ne obsessa potius itinera videantur esse latronibus.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
