Latin
11.190 to 11.194
Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.190-194
Not analysed yet
Nam si Libya meruit per te recipere libertatem, crudele est me amittere quam semper visa sum possidere. impera motibus iracundiae, triumphator egregie. plus est quod generali voce petitur quam si vester animus cuiuslibet ingratitudinis offensione vincatur .' Haec Roma loquitur, dum vobis per suos supplicat senatores. quod si adhuc minus est, beatorum apostolorum Petri atque Pauli petitio sanctissima cogitetur. nam qui securitatem Romanam saepe defendisse probantur ab hostibus, quid erit quod eorum meritis vester non tribuat principatus? sed ut omnia reverentiae vestrae congruere videantur, per illum virum venerabilem legatum piissimi regis nostri ad vestram clementiam destinatum preces nostras credidimus porrigendas: ut tam multa debeant efficere, quae vel singula potuerunt apud pios animos optinere. XIIII. GAUDIOSO CANCELLARIO PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR P̅P̅O̅. a 533/537 Cum multis itineribus Comum civitas expetatur, ita se eius possessores paraveredorum assiduitate suggerunt esse fatigatos, ut equorum nimio cursu ipsi potius adterantur. quibus indultu regali beneficium praecipimus iugiter custodiri, ne urbs illa, positione sua libenter habitabilis, rarescat incolis frequentia laesionis. est enim post montium devia et laci purissimi vastitatem quasi murus quidam planae Liguriae. quae licet munimen claustrale probetur esse provinciae, in tantam pulchritudinem perducitur, ut ad solas delicias instituta esse videatur. Haec post tergum campestria culta transmittit et amoenis vectationibus apta et victualibus copiis indulgenter accommoda: a fronte sexaginta milibus dulcissimi aequoris amoenitate perfruitur, ut et animus recreabili delectatione satietur et piscium copia nullis tempestatibus subducatur, merito ergo Comum nomen accepit, quae tantis laetatur compta muneribus. hic profecto lacus est nimis amplissimae vallis profunditate susceptus, qui concharum formas decenter imitatus spumei litoris albore depingitur. Circa quem conveniunt in coronae speciem excelsorum montium pulcherrimae summitates, cuius ora praetoriorum luminibus decenter ornata quasi quodam cingulo Palladiae silvae perpetuis viriditatibus ambiuntur. super hunc frondosae vineae latus montis ascendunt. apex autem ipse quasi quibusdam capillis castanearum densitate crispatus ornante natura depingitur. hinc rivi niveo candore relucentes in aream laci altitudine praecipitante descendunt.