# Variarum Libri XII 11.208-226

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 11.208 to 11.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.208

Hinc est quod sapientes mortale genus unum hominem esse testati sunt, quoniam omnes a cunctis casibus suis indivisos esse voluerunt. quapropter unusquisque iuxta matriculae seriem tua designatione vulgetur, ut quem loci ordo postulat, gradibus promotionis accedat. egrediatur unus, ut anteponat universos. totam sequentium seriem ad provectum trahit, dum prior militiam perfunctus exierit. XVIII. DE CORNICULARIO QUI EGREDITUR. Amplectenda est promotionum grata sollemnitas, quae bene meritorum solvit excubias , quia tironibus conceditur spes laboris, dum vicissitudo fuerit reddita veteranis. et ideo Anthianum, qui praetorianis inculpabiliter paruisse perhibetur obsequiis, inter tribunos et notarios ad adorandos aspectus properet principales, ut iuxta consuetudinem praesentatus spectabilitatis decoretur insignibus. XVIIII. DE CORNICULARIO QUI ACCEDIT. Optatus ad optata perveniens sui nominis sortiatur effectum. et ideo supradictum assiduis laboribus comprobatum corniculariorum sumere censemus officium, ut iure inter primates assistat, qui tironum inculpabiliter egit excubias. XX. DE PRIMISCRINIO QUI EGREDITUR. Olim quidem efficaciter peragens imperata multorum meruisti bona iudicia: sed nunc et divino favore commendatus erigeris, quando militiae laboribus perfunctus esse monstraris. quapropter spectabilitatis honore suffultus inter tribunos et notarios venerandam purpuram adoraturus accede, ut per sacros aspectus principis tuae subsistat firmitas dignitatis. XXI. DE PRIMISCRINIO QUI ACCEDIT. Differri non patimur merita fidelium, ut ad studia bonorum actuum provocemus vota cunctorum. demus igitur quae sunt iusta laboribus, ut provectu priorum invitemus corda sequentium. atque ideo Andreas, qui praetorianis fascibus inculpabiliter noscitur obsecutus, gradum feliciter primiscriniatus ascendat, ut locum, quem versutia nescivit exquirere, se gaudeat probis moribus invenisse. XXII. DE SCRINIARIO ACTORUM. Iuste potentiora consequitur, qui de commissa sibi negotii perfectione laudatur. et ideo Castellum, quem matriculae series fecit accedere, nostra auctoritas quoque actorum scriniarii curam praecepit obtinere. XXIII. DE CURA EPISTULARUM. Constantiniani merita licet plures asserant, adstipulatio quoque nostra commendat. tanta est etenim in eo sinceritas mentis, ut et iudice teste mereatur laudari. hic itaque epistularum canonicarum curam provectus accipiat, ut amplius momenta suae integritatis exhibeat, quando fidem publicam sibi respicit esse commissam.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
