# Variarum Libri XII 11.300-304

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 11.300 to 11.304. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.300

Redactum est ad pretium, ubi pati non poterant detrimentum, quod nec itineribus imminuitur nec laboribus sauciatur. intellegant provinciae bona sua. nam si antiqui eorum fuerunt ad dispendia devoti, cur isti non sint ad compendia solvenda munifici? et ideo ambos titulos in assem publicum iam redactos diligentia tua statutis illationibus procurabit, ne meis temporibus neglegentes esse videantur qui alienis dignitatibus laudabili integritate paruerunt. Nam licet et alias provincias studuerim reficere, nihil tamen in illis actum est quod voluerim vindicare. senserunt me iudicem suum et quibus privatus ab avis atavisque praefui, vivacius nisus sum in meis fascibus adiuvare, ut me agnoscerent retinere affectum patriae, quos in meis provectibus sentiebam propensa exultatione gaudere. pareant ergo non compulsione aliqua, sed amore, quando et hanc summam illis imminui, quae solebat offerri. nam cum mille ducenti solidi annuis praestationibus solverentur, ad mille eos regia largitate revocavi, ut exultarent gaudiorum crementis de oneribus imminutis. XL. INDULGENTIA. a 533/537 Quamvis nomen ipsum iudicis dicatum videatur esse iustitiae et totius anni orbitam aequitatis iubeamur ambulare vestigiis, his tamen diebus in domicilium pietatis iure deflectimus, ut ad redemptorem omnium remissionis itinere pervenire possimus. ex hac enim virtute suavissimos fructus legimus et remittendo aliis nobis parcimus. nam qui periculose iusti sumus, sub securitate semper ignoscimus. quapropter poenas abdicimus , tormenta damnamus et tunc vere iudices sumus. Macte, indulgentia, quae solvis et praesules. tu patrona humani generis, tu afflictis rebus medica singularis. quis tuo non egeat munere, cum sit peccare commune? ab universis necessario peteris, quando sub te spes vitae sumitur, quae sub iustitia non habetur. nam dum cum tribus aliis sororibus caelesti gratia perfruaris et amabili amplexatione nectamini, omnes tibi, quamvis et ipsae virtutes sint, honorabiliter cedunt, quando te humano generi salutiferam esse cognoscunt. sed quid tantum de terrena conversatione dicamus ? pietas est, quae regit et caelos. o si tecum liceret longis habitare temporibus! totus excluderetur reatus, et parcendo fieret ut parcere tolleretur.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
