# Variarum Libri XII 11.84-89

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 11.84 to 11.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.84

Nam multo satius est vitiosa tenebris occulere quam culpanda praesumpta inportunitate vulgare. verum hoc mihi obicere poterit otiosus, si verbum improvida celeritate proieci. si sensum de medio sumptum non ornaverim venustate sermonum, si praecepto veterum non reddiderim propria personarum: occupatus autem, qui rapitur diversitate causarum, cui iugiter incumbit responsum reddere et alteri expedienda dictare, non me addicere poterit, qui se in talibus periclitatum esse cognoscit. Facile enim absolutor est alieni conscius sui: neque enim semper in illis valemus, quae interdum posse iudicamur. argutum inventum laetum fundit ingenium: tepentia dicta mens concipit occupata. aliquando acutum iugiter decet esse compositum, quia dicendi ars in nostra sita potestate cognoscitur , alacritas mentis divinis tantum muneribus applicatur. Remanet itaque ad excusandum brevitas insperata librorum, quam nemo purgat diutius nisi qui bene creditur esse dicturus. sed ne quis forsitan possit offendi, quod in praetoriano culmine constitutus sic omnimodis actioso pauca dictaverim, accipiat viri prudentissimi Felicis praesumptione factum, cuius participatus sum in omni causa consilium. Etenim vir primum est morum sinceritate defaecatus, scientia iuris eximius, verborum proprietate distinctus, senilis iuvenis, altercator suavis, mensuratus eloquens: qui necessitates publicas eleganter implendo ad favorabilem opinionem suo potius labore perduxit. alioquin tantis causarum molibus oneratus aut impar esse potui aut forte arrogans inveniri. sed melius, quod eius fatigatione recreatus sic regalibus curis affui, ut non potuissem in arduis rebus deficiens approbari. Duos itaque libellos dictationum mearum de praefecturae actione subiunxi, ut qui decem libris ore regio sum locutus, ex persona propria non haberer incognitus, quia nimis absurdum est in adepta dignitate conticescere, qui pro aliis videbamur plura dixisse. Sed postquam duodecim libris opusculum nostrum desiderato fine concluseram, de animae substantia vel de virtutibus eius amici me disserere coegerunt, ut per quam multa diximus, de ipsa quoque dicere videremur.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
