Latin
12.1.20 to 12.1.23
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.1.20-23
Not analysed yet
X. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SENATOR PPO. [1] Rationum publicarum reliquiae infaustae sunt aegritudini comparandae, quae gravant, debilitant, nisi sub celeritate discedant. reatus quidam est esse sub debito nec liber potest veraciter dici, qui probatur obnoxius reperiri. prudens se ipse compellit: minus cautus est, qui urgetur ab altero. nam quid egit totius anni suscepta compulsio? summa futurae indictionis et quantitas exigatur. [2] Parcendo non parcitis: exonerando praegravatis et dum venales moras quaeritis, tributi onera duplicatis. relinquite tandem crudelem misericordiam, beneficia tota detestatione fellita. gravius percutit qui blandiendo grassatur et sub indulgentia laedit, qui consuetis temporibus exigere tributa distulerit. et ideo desinite aliquando possessorum damna mercari, quia totum constricti per incommoda redditis quod iniquis dilationibus abstulistis. post ista enim non vos credatis verbis iterum commoneri, sed inremissibili exactione compelli. [3] Quapropter si ad illum diem arcario nostro, quae de provinciis sollemniter postulantur, dispunctis rationibus non aut per te intuleris aut destinaveris quantitatem, degeniatus in provincia velociter reddis quae te male distulisse cognoscis, quia nimis iniquum est, ut assis publicus sub tua neglegentia iaceat et arcarius mutuatam pecuniam publicis utilitatibus incessanter expendat. XI. PETRO V. C. EROGATORI OPSONIORUM SENATOR PPO. [1] Probatae debet esse conscientiae, qui principalia beneficia praeponitur erogare, ne aliqua cupiditatis sorde desiccetur quod a tanta liberalitate profunditur. mutant enim quaslibet largitates rapientium manus et sicut fontis puritas per limosa corrumpitur, sic affluentia boni regis avaris distributoribus immutatur. aurum ipsum cum solvitur in liquorem, nisi mundissimo caliculo suscipiatur, inficitur, quando puritatem sui illa sola custodiunt, quae nulla sordium ammixtione fuscantur. quam gratum per niveos calculos rivulos videre currentes et ipsam quodammodo naturae liberam ridere puritatem, quando nullis maculis iniuriata turpatur! sic dona rerum domini nulla debent pollutione fuscari, sed sicut ab ipso exeunt copiosa, ita debent ad Romanos pervenire purissima. [2] Nam licet omnis fraus gravis esse videatur, illa tamen importabilis redditur, quae in Romulea plebe grassatur: turba quae vivit quieta: populus qui nescitur, nisi cum laetus est: clamor sine seditione: strepitus furoris nescius, quibus sola contentio est paupertatem fugere et divitias non amare. nesciunt enim esse lucripetes nec aliqua se negotiationis calliditate discruciant: vivunt fortuna mediocrium et conscientia divitum. nonne piaculum est talibus rapere, qui nesciunt aliena fraudare? [3] Quapropter opsonia Romano populo distribuenda ab illa indictione propitia tibi divinitate concedimus, ut sine aliqua imminutione percipere possit quod regia largitate promeruit. cave ne quod illi meruerunt, alter accipiat et tu a gratia nostra peregrinus reddaris, si a civico amore discesseris. non fiat Latialis pretio, qui civitatis illius non habet iura nascendo. honorandum semper est quod nomen gentibus dedit, quando potior in humanis rebus redditur, de cuius aliquid claritate praestatur. munera ista Quiritium sunt. non subripiat locum liberi fortuna servilis. in maiestatem populi Romani peccat, qui sanguinis illius puritatem famulorum societate commaculat.