# Variarum Libri XII 12.1.46-49

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 12.1.46 to 12.1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.46

XXIII. LAURENTIO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR PPO. [1] Deliberatio iudicis probatos viros debet publicis actionibus adhibere, ut facile possit impleri quod sub sterilitate temporis videtur inquiri. in abundantia rerum quaelibet se potest expedire persona: electis opus est militibus, cum fuerit necessitatis impulsus. atque ideo experientiam tuam frequentibus nobisque tali devotione gratissimam ad Histriam provinciam iubemus excurrere, ut in tot solidos vini, olei vel tritici species de tributario solido debeas procurare, in aliis vero tot solidis, quos a nostro arcario percepisti, tam a negotiatoribus quam a possessoribus emere maturabis, sicut te a numerariis instruxit porrecta notitia. [2] Quapropter erige nunc animos ad parendum, qui tantis excubiis indiscreta sorte placuisti. ammoneat te prioris conversationis exemplum, quia nimis grave est emeritum delinquere, quem tironem nullatenus constat errasse. qualis autem supra dictarum specierum ubertas se optata laxaverit, veraci nobis, ut de te credimus, relatione significa, ut nos habito modo constituere debeamus quod nec provinciales laedat nec publicas gravare possit expensas. XXIIII. TRIBUNIS MARITIMORUM SENATOR PPO. [1] Data pridem iussione censuimus ut Histria vini, olei vel tritici species, quarum praesenti anno copia indulta perfruitur, ad Ravennatem feliciter dirigeret mansionem. sed vos, qui numerosa navigia in eius confinio possidetis, pari devotionis gratia providete, ut quod illa parata est tradere, vos studeatis sub celeritate portare. similis erit quippe utrisque gratia perfectionis, quando unum ex his dissociatum impleri non permittit effectum. estote ergo promptissimi ad vicina, qui saepe spatia transmittitis infinita. [2] Per hospitia quodammodo vestra discurritis, qui per patriam navigatis. accedit etiam commodis vestris, quod vobis aliud iter aperitur perpetua securitate tranquillum. nam cum ventis saevientibus mare fuerit clausum, via vobis panditur per amoenissima fluviorum. carinae vestrae flatus asperos non pavescunt: terram cum summa felicitate contingunt et perire nesciunt, quae frequenter inpingunt. putantur eminus quasi per prata ferri, cum eorum contingit alveum non videri. tractae funibus ambulant, quae stare rudentibus consuerunt, et condicione mutata pedibus iuvant homines naves suas: vectrices sine labore trahunt, et pro pavore velorum utuntur passu prosperiore nautarum. [3] Iuvat referre quemadmodum habitationes vestras sitas esse perspeximus. Venetiae praedicabiles quondam plenae nobilibus ab austro Ravennam Padumque contingunt, ab oriente iucunditate Ionii litoris perfruuntur: ubi alternus aestus egrediens modo claudit, modo aperit faciem reciproca inundatione camporum. hic vobis aquatilium avium more domus est. nam qui nunc terrestris, modo cernitur insularis, ut illic magis aestimes esse Cycladas, ubi subito locorum facies respicis immutatas. [4] Earum quippe similitudine per aequora longe patentia domicilia videntur sparsa, quae natura protulit, sed hominum cura fundavit. viminibus enim flexibilibus illigatis terrena illic soliditas aggregatur et marino fluctui tam fragilis munitio non dubitatur opponi, scilicet quando vadosum litus moles eicere nescit undarum et sine viribus fertur quod altitudinis auxilio non iuvatur. [5] Habitatoribus igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur. paupertas ibi cum divitibus sub aequalitate convivit. unus cibus omnes reficit, habitatio similis universa concludit, nesciunt de penatibus invidere et sub hac mensura degentes evadunt vitium, cui mundum esse constat obnoxium. [6] In salinis autem exercendis tota contentio est: pro aratris, pro falcibus cylindros volvitis: inde vobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis possidetis. moneta illic quodammodo percutitur victualis. arti vestrae omnis fluctus addictus est. potest aurum aliquis minus quaerere, nemo est qui salem non desideret invenire, merito, quando isti debet omnis cibus quod potest esse gratissimus. [7] Proinde naves, quas more animalium vestris parietibus illigatis, diligenti cura reficite, ut, cum vos vir experientissimus Laurentius, qui ad procurandas species directus est, commonere temptaverit, festinetis excurrere, quatenus expensas necessarias nulla difficultate tardetis, qui pro qualitate aeris compendium vobis eligere potestis itineris.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
