# Variarum Libri XII 12.1.52-55

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 12.1.52 to 12.1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.1.52

XXVI. PAULO VIRO STRENUO SENATOR PPO. [1] Frequenter utilitas publica compendiosa pietate servatur, quando illud magis adquirit, quod bonorum intercessione remiserit. veniens itaque vir venerabilis Augustinus vita clarus et nomine Venetum nobis necessitates flebili allegatione declaravit, non vini, non tritici, non panici species apud ipsos fuisse procreatas, asserens ad tantam penuriam provincialium pervenisse fortunas, ut vitae pericula sustinere non possint, nisi eis pietas regalis solita humanitate prospexerit. quod nobis crudele visum est aliquid a petentibus postulare et illud sperare, quod provincia cognoscitur indigere. a talibus enim solas lacrimas exigit qui quod non invenitur imponit. [2] Et ideo tanti viri allegatione permoti vinum et triticum, quod vos in apparatum exercitus ex Concordiense, Aquileiense et Foroiuliense civitatibus colligere feceramus, praesenti auctoritate remittimus, carnes tantum, sicut brevis vobis datus continet, exinde providentes. hinc enim, cum necesse fuerit, sufficientem tritici speciem destinamus. [3] Et quoniam in Histria vinum abunde natum esse comperimus, exinde, quantum de supra dictis civitatibus speratum est, postulate, sicut in foro rerum venalium reperitur, quatenus nec ipsi laedi possint, cum eis pretia iusta servantur. quapropter praesentem indulgentiam nulla credatis venalitate taxandam, ut, dum fuerit remedium gratuitum, possit existere nihilominus gloriosum. noveritis enim gravi vos subici posse vindictae, si quod interdictum est dari, a vobis videatur acceptum. XXVII. DATIO EPISCOPO MEDIOLANENSI SENATOR PPO. [1] Minus prodest bonum iubere, nisi hoc per viros sanctissimos velimus efficere. auget enim beneficium voluntas recta iustorum et quicquid sine fraude geritur, hoc vere donantis meritis applicatur. decet enim, ut munificentiam principalem sacerdotalis puritas exequatur. nam cui est studium bonum de proprio facere, laudabiliter potest aliena vota complere. [2] Et ideo sanctitatem vestram petimus, cuius propositi est divinis inservire mandatis, ut de horreis Ticinensibus et Dertonensibus panici speciem, sicut a principe iussum est, tertiam portionem esurienti populo ad viginti quinque modios per solidum distrahi sub vestra ordinatione faciatis, ne cuiusquam venalitate ad illos perveniat, qui se de proprio videntur posse transigere. accipiat minus habens indulgentiam principalem. egentibus iussum est, non divitibus, subveniri. fundit potius, qui mittit in plenum, nam illud potius reconditur, quod vasis vacuis congregatur. [3] Quapropter sanctitas vestra miserationis officia non putet iniuriam: quia totum vobis dignum est, ubi pietas invenitur, siquidem aliena desideria fideliter gerere hoc est bona propria perfecisse. ad quam rem deo iuvante procurandam illum atque illum curavimus destinare, qui sanctitatis vestrae ordinationibus obsecuti nihil ex se faciant, sed tantummodo vobis oboedire contendant. solidi vero, quanti ex supra dicta quantitate panici potuerint congregari, vestra nobis relatione declarate, ut apud arcarium reconditi ad supra memoratam speciem reparandam futuris reserventur deo auxiliante temporibus: more vestis redivivae, cuius adunatio per fila resolvitur, ut in novam faciem splendido potius decore texatur.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
