Latin
12.102 to 12.107
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.102-107
Not analysed yet
Qua de re spectabilitas tua commonitis curialibus vel compulsoribus nec non et his, quorum interesse cognoscit ,ab illa indictione praedictis casis exactionem facies sub hac condicione removeri, ut, si intra illas kalendas summa quae competit non fuerit arcario persoluta, intra provinciam sollemnis exactio peragatur, minus ne, si fidem suae promissionis arcariorum apochis probaverit esse completam, ab omni inquietudine compulsorum designata praedia liberentur, quia illa magis debent eligi, quae sine suspicione damni libenti animo probantur offerri. grata enim nobis est sine instantia compulsoris exactio et hoc devotum facere, quod vix poterat coactus implere. atque utinam possessor ultroneus et nobis necessitatem morarum tolleret et sibi damna competentibus illationibus abrogaret! ipse enim imminentem necessarium facit, qui sollemnia praeboro distulerit. VIIII. PASCHASIO PRAEFECTO ANNONAE SENATOR P̅P̅O̅. a. 533/537 Pietate plenum est peregrinam gentem publicis beneficiis obligare et non tantum consanguineos ad substantiae lucra permittere quantum ipsos quoque advenas invitare: hereditas quae est sine proximis, absque parentela successio solaque fides generis est patrios sonare sermones. Afer enim sic expetit beneficia, ut sibi olim doceat fuisse concessa: donum sine accipientis nomine, praeter personam largitas, quia primum collatum est genti, ut postea petentium vocabulum potuisset affigi. Hinc est quod iure quodam postulant hereditates alienas et illis tantum videtur competere, quod Romanus non potest in causis similibus optinere. beneficium tale non habuerunt in patria sua, sed hic omnes sub hac condicione parentes sunt: universa natio, quantum ad successionis beneficium, una familia est. Quocirca experientia tua preces illius diligenti examinatione discutiat et si re vera ille, quem suggerit de hac luce transisse, filios non reliquit nec ab alio constat rationabiliter possideri, introductionem memoratae rei officium vestrum celebrato ex more, quatinus antiqua pietas regnantum praesentium reparet beneficia dominorum et possit pro illis supplicare, sub quibus se magis intellegit votiva meruisse. resumat facultatem, quam se suspiraverat amisisse. peregrinum se ultra dicere non potuit, qui optata rura conquirit. habeat possessorum similem dignitatem et iam tributa reparatus inferat qui opem ab alienis manibus expetebat .