# Variarum Libri XII 12.147-154

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 12.147 to 12.154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.147

XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX. Munitio civitatum spes est certa cunctorum, quando in pace ab exteris gentibus discitur, quod veraciter in certamine timeatur. plena est enim diversis generibus hominum habitatio urbium singularum. quis novit cum qua gente confligat? ideoque omnes debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit adire. quapropter ex nostra iussione possessores ammonere curabis, ut iuxta montem Caprarium et loca circumiecta muris fovearum ingentia ora pandantur talisque ibi pateat hiatus, ut nullus ibi relinquatur introitus. cur, nefandi homines, perscrutamini accessus inlicitos, quibus portarum permittitur licenter ingressus? nescio quid videmini tegere, qui palam non desideratis intrare. Conscientia recta vias publicas tenet, obviorum collocutione gratulatur et cum diversos gratanter inquirit, laboris taedio non gravatur. amicum est autem crimini velle nesciri et qui vias suas occulit, conscientiam prodit. proinde in usus generales itinera prisca revocentur, ne, dum compendium laboris quaerunt, vitae dispendia patiantur. ille enim iure habendus est hostis, qui munimina nititur violare civitatis. XVIII. CONSTANTINIANO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR P̅P̅O̅. Regius apparatus sicut neglegentibus affert periculum, sic strenue laborantibus praestat ornatum, quia praemium est vitae domino vidente servire, cui nec culpa celari nec bonum possit abscondi. quam gratum est sine offensione aliqua iter agere destinatum , videre indicia diligentiae, dubia sine timore transire, gressu facili montuosa conscendere, in pontibus cum trabium mobilitate non tremere viamque sic conficere, ut omnia probentur animo convenisse! militiam vestram transcenditis, si rerum domino placere possitis. nam cui nos parere contendimus, magnus provectus est si mereamini ad eius placidos venire conspectus. Quocirca iter Flaminiae rivis sulcantibus exaratum, hiantes ripas latissima pontium interiectione coniungite, oppressas margines platearum asperrimis silvis enudate. paraveredorum adseriptus numerus procuretur cum electa qualitate membrorum: annonarum designatarum copia sine aliquo possessorum dispendio congregetur, quia sic omnia grata redditis, si in nulla parte peccetis. res una subtracta cuncta deformat et totum deesse creditur, ubi vel minima querela asperitas commovetur.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
