Latin
12.155 to 12.159
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.155-159
Not analysed yet
Species praeterea, quae mensis regiis apparantur, exactas tota sedulitate perquirite. nam quid proderit exercitui satisfacere, si vos contigerit in ipsa dominorum pastione peccare? pareant provinciales ammoniti: civitates singulae declarata brevibus subministrent. nam quotiens laeto principi occurritur, efficaciter beneficia postulantur. cogitate etiam, quod praesens facta vestra diiudico: aut gratias vobis domini gaudens reddo aut commonitionem principis iratus attribuo. agite ergo, ne mihi imputetur vester excessus, quia cunctis de vobis satisfacio, quos culpis vestris offendero. persolvat mihi potius gratiam universus exercitus. magna vobis erit gloria et me securum reddere et tantorum bona iudicia meruisse. XVIIII. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. a 535/536 Adventum quidem regium ex ipsa potestis cognoscere frequentia commeantum, quia necesse est ut res magna competentia praemittat semper indicia. venturum diem Lucifer demonstrat exortus: serena secutura favens ventus ostendit: imminentia bona quadam animi praesagatione dinoscimus et difficile magna res geritur, quae signorum praecursione minime declaretur. Verumtamen et nos necessario commonemus, ut pontis iunctione Tiberinos fluctus sollemniter vestiatis, quatenus transitum praebeat intremulum fixum concatenatione navigium et de suo situ celerem nobis praestet excursum. non moveatur pigris funibus, ut solebat: non manibus trahentium moles tanta torpescat: celeritatem potius fixa conferat, quam se movens antea non praebebat. ambulent commeantium greges profecto, non navigent: incisa nos unda deportet. sic decet dominum suscipi, ut aliqua debeat novitate gratulari. Tabularum fortiter iunctura constricta soliditatem debet praebere necessariam, ut pavorem undas dubitantium terrena similitudine possit auferre. optetur quin immo longior fuisse, cum transitur innocue. cancellorum tutamen dextra laevaque decenter aptetur: prosper datur transitus ,cum fuerit casus asper exclusus. vide quemadmodum reliqua ad te pertinentia praepares, qui te occursurum esse cognoscis. quale est enim in tanta frequentia non potuisse culpari! universos affligit, qui regi aliquid necessarium subtrahit, quia, dum laetus optatur ab omnibus, cunctos contristat, si probetur offensus.