Latin
12.166 to 12.171
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.166-171
Not analysed yet
Rex autem noster religioso proposito reddidit vasa, quae iure pignoris propria videbantur effecta. et ideo talibus factis frequens praestetur oratio, quando laeta concedi posse credimus, cum retributionem bonis actibus postulamus. XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR P̅P̅O̅. a 533/537 Scribarum officium securitas solet esse cunctorum, quando ius omnium eius sollicitudine custoditur. alios enim depopulantur incendia: alios nudat furtiva subreptio: nonnullis neglegentia perit quod diligens auctor adquirit: sed de fide publica robustissime reparatur quicquid a privatis amittitur. Diligentior est in alienis quam potest esse cura de propriis: non admonitus facit quod vix rogatus impleret et requisitus non potest negare quod is cuius interest se fatetur amisisse. armarium ipsius fortuna cunctorum est et merito refugium omnium dicitur, ubi universorum securitas invenitur. ad paterna transit officia, si incorrupte sit veritas custodita. nam sicut diligens genitor servat quod otiosus successor inveniat, sic arbiter partium nullum patitur propria utilitate fraudari. Et ideo tantae rei iugiter praecipimus esse custodem, ut qui hactenus de integritate placuisti, nulla debeas varietate fuscari. vide quod tibi committitur antiqua fides et cotidiana diligentia. dirimis iurgantium litem: apud cunctos praesules de tua cura litigatur et tu potius iudicas, qui causarum vincla dissolvis. hoc honorabile decus, indisputabile testimonium: vox antiqua chartarum cum de tuis adytis incorrupta processerit, cognitores reverenter excipiunt: litigantes quamvis improbi coacti tamen oboediunt. et cum fas sit promulgatam sententiam suspendi, tibi non licet obviari. Quocirca non habeas venale propositum. tinea documentorum est oblatio maligna redimentis, dum quaerunt consumere quod se cognoverint impedire. pascat te editio decora veritatis: facultas tua habeatur integritas. da potentibus quae olim facta sunt. translator esto, non conditor antiquorum gestorum. exemplar velut anulum ceris imprime ,ut sicut vultus expressa non possunt signa refugere, ita manus tua ab authentico nequeat discrepare.