# Variarum Libri XII 12.172-176

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 12.172 to 12.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.172

Quod si te aliquis iniqua subreptione traduxerit, quemadmodum in alia causa tibi adquiescat credi quem scit potuisse corrumpi? inpugnat te fraude sua et facile convincit, quem in una parte deceperit. ama iustitiam, de qua nemo queritur, ut etiam iratus testimonium salubre possit dicere, qui te in cassum voluit deviare. publicum est omne quod feceris, dum aut laudatus gratiam aut accusatus invenire possis offensam. XXII. PROVINCIALIBUS HISTRIAE SENATOR P̅P̅O̅. a 537/538 Expensae publicae diversa temporum varietate titubantes hac ratione se poterunt continere, si proventum locorum sequatur salubritas iussionum. illic enim facilis est procuratio, ubi fuerit fructus uberior. nam si indicatur quod sterilitas ieiuna denegavit , tunc et provincia laeditur et effectus optabilis non habetur. commeantium igitur attestatione didicimus Histriam provinciam a tribus egregiis fructibus sub laude nominatam , divino munere gravidam vini, olei vel tritici, praesenti anno fecunditate gratulari . et ideo memoratae species in tot solidos datae pro tributaria functione vobis de praesenti prima indictione reputentur: reliqua vero propter sollemnes expensas relinquimus devotae provinciae. Sed quoniam nobis in maiore summa sunt quaerenda quae diximus, tot solidos etiam de arca nostra transmisimus, ut res necessariae sine vestro dispendio uberrime debeant congregari. frequenter enim, dum extraneis urgemini vendere, soletis damna sentire, eo praesertim tempore, cum vobis peregrinus emptor ereptus est et rarum est aurum capere, quando mercatores cognoscitis non adesse. quanto vero melius est parere dominis quam praestare longinquis et debita fructibus solvere quam ementum fastidia sustinere! Prodimus etiam amore iustitiae quod nobis suggerere poteratis, quia in pretio laedere non debemus, unde naulorum praebitionibus non gravamur. est enim proxima nobis regio supra sinum maris Ionii constituta, olivis referta, segetibus ornata, vite copiosa, ubi quasi tribus uberibus egregia ubertate largatis omnis fructus optabili fecunditate profluxit. quae non immerito dicitur Ravennae Campania, urbis regiae cella penaria, voluptuosa nimie et deliciosa digressio. fruitur in septentrione progressa caeli admiranda temperie.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
