Latin
12.177 to 12.183
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.177-183
Not analysed yet
Habet et quasdam ,non absurde dixerim, Baias suas, ubi undosum mare terrenas concavitates ingrediens in faciem decoram stagni aequalitate deponitur. haec loca et garismatia plura nutriunt et piscium ubertate gloriantur. Avernus ibi non unus est. numerosae conspiciuntur piscinae Neptuniae, quibus etiam cessante industria passim ostrea nascuntur iniussa. sic nec studium in nutriendis nec dubietas in capiendis probatur esse deliciis. Praetoria longe lateque lucentia in margaritarum speciem putes esse disposita, ut hinc appareat, qualia fuerint illius provinciae maiorum iudicia, quam tantis fabricis constat ornatam. additur etiam illi litori ordo pulcherrimus insularum, qui amabili utilitate dispositus et a periculis vindicat naves. et ditat magna ubertate cultores. reficit plane comitatenses excubias, Italiae ornat imperium, primates deliciis, mediocres victualium pascit expensis et quod illic nascitur, paene totum in urbe regia possidetur. praestet nunc copias suas sponte magis devota provincia: amplius pareat, dum speratur, quando gratissime faciebat, dum minime quaereretur. Sed ne aliqua iussionibus nostris dubietas nasceretur, Laurentium virum experientissimum et magnis nobis in re publica laboribus comprobatum cum praesenti auctoritate direximus, ut secundum breves subter annexos incunctanter expediat quod sibi pro expensis publicis iniunctum esse cognoscit. nunc procurate quae iussa sunt. vos enim facitis devotum militem, cum libenter suscipitis iussionem. Pretia vero vobis moderata sequenti occasione declaramus, cum nobis praesentium gerulus nativitatis modum missa relatione suggesserit. taxari enim aliquid non potest iuste, nisi copia rei evidenter potuerit indagari. inaequalis est quippe arbiter, qui sententiam mittit in cassum et mali sibi probatur conscius, qui est indeliberata dicturus. XXIII. LAURENTIO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR P̅P̅O̅. a 537/538 Deliberatio iudicis probatos viros debet publicis actionibus adhibere, ut facile possit impleri quod sub sterilitate temporis videtur inquiri. in abundantia rerum quaelibet se potest expedire persona: electis opus est militibus, cum fuerit necessitatis impulsus. atque ideo experientiam tuam frequentibus nobisque tali devotione gratissimam ad Histriam provinciam iubemus excurrere, ut in tot solidos vini, olei vel tritici species de tributario solido debeas procurare, in aliis vero tot solidis, quos a nostro arcario percepisti, tam a negotiatoribus quam a possessoribus emere maturabis, sicut te a numerariis instruxit porrecta notitia.