# Variarum Libri XII 12.200-204

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 12.200 to 12.204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.200

Hoc enim inane magnum, quod inter caelum terramque elementi more liquidissimi pervagatur, dum contigerit esse purum et solis claritate respersum, nostros veraciter pandit aspectus: si vero aliqua fuerit permixtione congregatum, tunc tenso quasi quodam corio nec colores proprios nec calores pervenire facit astrorum. quod etiam aliis saeculis aere nubilo pro tempore frequenter efficitur. hinc est quod diutius radii siderum insolito colore fuscati sunt, quod novum frigus messor expavit, quod accessu temporis poma duruerunt, quod uvarum senectus acerba est. Sed si hoc divinae providentiae tradatur, satagere non debemus, quando ipsius imperio prodigia quaerere prohibemur. illud tamen sine dubio terrenis fructibus adversarium esse cognoscimus, ubi alimonia consueta nutriri lege propria non videmus. proinde agat sollicitudo vestra, ne nos unius anni sterilitas turbare videatur, dum sic ab illo primo amministratore dignitatis nostrae provisum est, ut praecedens copia sequentem valuisset mitigare penuriam. XXVI. PAULO VIEO STRENUO SENATOR P̅P̅O̅. a 533/537 Prequenter utilitas publica compendiosa pietate servatur, quando illud magis adquirit , quod bonorum intercessione remiserit. veniens itaque vir venerabilis Augustinus vita clarus et nomine Venetum nobis necessitates flebili allegatione declaravit, non vini, non tritici, non panici species apud ipsos fuisse procreatas, asserens ad tantam penuriam provincialium pervenisse fortunas, ut vitae pericula sustinere non possint, nisi eis pietas regalis solita humanitate prospexerit. quod nobis crudele visum est aliquid a petentibus postulare et illud sperare, quod provincia cognoscitur indigere. a talibus enim solas lacrimas exigit qui quod non invenitur imponit. Et ideo tanti viri allegatione permoti vinum et triticum, quod vos in apparatum exercitus ex Concordiense , Aquileiense et Foroiuliense civitatibus colligere feceramus, praesenti auctoritate remittimus, carnes tantum, sicut brevis vobis datus continet, exinde providentes. hinc enim, cum necesse fuerit, sufficientem tritici speciem destinamus.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
