Latin
12.61 to 12.65
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.61-65
Not analysed yet
Si te enim aliquis sapienter agere videat, statim famam tui praeceptoris exaltat, dum tale institutum fuisse creditur, qualia gesta nihilominus sentiuntur. una est sententia plebis tales esse iudices, quales vos contigerit approbari. et ideo magnopere cavendum est, ne ille de vobis incipiat iudicare, cuius vos opinionem contigerit ante lacerasse. ulciscitur poenis quod misistis in fabulis et tormentis vestris compensat, quod populus vulneratus exaggerat. quam periculosum est pati iudicem rationabiliter iratum et illum de fortunis tuis decernere, quem te constat graviter irritasse! quapropter stude magis, ut nostra potius voce lauderis, quia sicut te potest iudicis vel sermo adversus deprimere, ita prosperrima sententia sublevare. Perge igitur per illam indictionem iuvante deo ad illam provinciam, cancellorum pompa decoratus et gloriosa gravitate praecinctus. absens cogita praesentis pudorem. nam quid debeas temptare vile, qui militas sub honore? fasces tibi iudicum parent et dum iussa praetorianae sedis portare crederis, ipsam quodammodo potestatem reverendus adsumis. edicta nostra tu primus observa: ostende bonam te intendentibus viam. nam cuius est iudicis custodire mandata, si milites nostra videantur neglegere constituta? Reginam illam procacium vitiorum avaritiam fuge, cui cuncta crimina detestabili devotione famulantur :quae dum pectus hominis ingressa fuerit, gregatim quoque maleficas cohortes admittit. ferri non potest recepta, quia nescit esse solitaria. agmen habet blandissimum ,arma suscipit ex talentis et per dulcedinem superat quos amara deceptione captivat. proinde ad utilitates publicas esto sollicitus: iniuncta morali compulsione procura. plus agit inculcator rationis quam possit exercere terribilis. persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, praesidium aliqua calamitate concluso. sic enim proprie nostros cancellos agitis, si laesorum impia claustra solvatis. II. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. a. 534 ante Sept. 1 Gratias divinitati refero, quia et provinciales fecerunt quae monui et ego complevi omnia quae promisi. nam nec me sensit quisquam aliqua venalitate pollutum nec ego pertuli tributarios indevotos. habemus utrimque quod in nobis diligere debeamus: illi repererunt affectuosos iudices, nos adquisivimus integerrimos praecones. agamus itaque deo praestante quod coepimus. possessor mihi publicas pecunias libens inferat: ego illi in conventu iustitiae tributa persolvam.