# Variarum Libri XII 12.75-80

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 12.75 to 12.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.75

Quam gratum est, si inter parentes reversus querellarum non reportes opprobrium, sed ita te cognoscant egisse, quemadmodum diligentes probantur optare! nos etiam gratanter excipimus cum laude venientem et otio vacare non sinimus, quem probabiliter egisse sentimus. his etiam et rerum dominus maiora credit, quos bona conscientia utilitates suas gessisse probaverit. quanta sunt, quae possunt tollere sapientes! nemo amplius adquirit quam qui se bona conversatione tractaverit. IIII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR P̅P̅O̅. a. 533/537 Mensae regalis apparatus ditissimus non parvus rei publicae probatur ornatus, quia tanta dominus possidere creditur, quantis novitatibus epulatur. privati est habere quod locus continet: in principali convivio hoc profecto decet exquiri, quod visum debeat ammirari. destinet carpam Danuvius: a Rheno veniat anchorago, exormiston Sicula quibuslibet laboribus offeratur: Bruttiorum mare dulces mittat acernias: sapori pisces de diversis finibus afferantur. sic decet regem pascere, ut a legatis gentium credatur paene omnia possidere. Et ideo procuranda sunt vina, quae singulariter fecunda nutrit Italia, ne qui externa debemus appetere, videamur propria non quaesisse . comitis itaque patrimonii relatione declaratum est acinaticium, cui nomen ex acino est, enthecis aulicis fuisse tenuatum. Et quia cunctae dignitates invicem sibi debent necessaria ministrare, quae probantur ad rerum dominos pertinere, ad possessores Veronenses, ubi eius rei cura praecipua est, vos iubemus accedere, quatenus accepto pretio competenti nullus tardet vendere quod principali gratiae deberet offerre. digna plane species, de qua se iactet Italia. nam licet ingeniosa Graecia multifaria se diligentiae subtilitate commendet et vina sua aut odoribus condiat aut marinis permixtionibus insaporet, sub tanta tamen exquisitione reperitur simile nil habere. Hoc est enim merum et colore regium et sapore praecipuum, ut blattam aut ipsius putes fontibus tingi aut liquores eius a purpura credantur expressi. dulcedo illic ineffabili suavitate sentitur: stipsis nescio qua firmitate roboratur: tactus eius densitate pinguescit, ut dicas esse aut carneum liquorem aut edibilem potionem. libet referre quam singularis eius videatur esse collectio. autumno lecta de vineis in pergulis domesticis uva resupina suspenditur, servatur in vasis suis, thecis naturalibus custoditur. rugescit, non liquescit ex senio: tunc fatuos humores exsudans magna suavitate dulcescit.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
