Latin
12.81 to 12.85
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.81-85
Not analysed yet
Trahitur ad mensem Decembrem, donec fluxum eius hiemis tempus aperiat, miroque modo incipit esse novum, quando cellis omnibus reperitur antiquum. hiemale mustum, uvarum frigidus sanguis. in rigore vindemia, cruentus liquor, purpura potabilis, violeum nectar defervet primum in origine sua et cum potuerit adulescere, perpetuam incipit habere novitatem. non calcibus iniuriose tunditur nec aliqua sordium ammixtione fuscatur, sed, quemadmodum decet, nobilitas tanta provocatur. defluit, dum aqua durescit: fecunda est, cum omnis agrorum fructus abscedit. distillat gemmis comparem liquorem: iucundum nescio quid illacrimat et praeter quod eius delectat dulcedo, in aspectu singularis eius est pulchritudo. Hoc quantocius perquisitum et competentibus pretiis adgregatum chartariis qui in rem directi sunt tradite deferendum. nec illud neglegendum putetis, quod lacteo poculo relucescit, quando plus est mirabile quod potueritis difficilius invenire. albedo ibi decora est et serena puritas, ut illud de rosis, hoc credatur natum esse de liliis. colore quidem extraneum, sed sapore germanum est: aspectus dispar et similis in utroque suavitas. nam quod acute sapit, quod cito reficit, commune illis intellegitur, sed magna est distantia quae videtur. istud intueris rubore laetum, illud conspicis candore festivum. et ideo procuratio eorum debet esse celerrima, quando ambobus inesse cognoscitur quod pariter expetatur. V. VALERIANO V̅· S̅· SENATOR P̅P̅O̅. a. 535/536 Generaliter quidem amplissimum cognitorem decet beneficia dilatare, quoniam qui omnibus praeesse cognoscitur, cunctis impendere profutura censetur. sed gratificante natura illis amplius debemus, qui nobis aliqua proximitate iunguntur, dum quoddam genus recti videatur esse propositi ab aequalitate discedi. Nam modestiam collegis impendimus, reverentiam patribus exhibemus, civibus debemus gratiam communem ,sed affectum filiis singularem: et tanta necessitudinum vis est, ut nullus se contemptum esse diiudicet, si sibi aliena pignora praelata esse cognoscit. et ideo non est aliquid iniustum de patria plus esse sollicitum eo praesertim tempore, cum eius videamur periculis subvenire. plus enim eos diligere credimur, quos eripere festinamus .