# Variarum Libri XII 12.86-89

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 12.86 to 12.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.86

Veniens itaque numerosus exercitus, qui ad defensionem rei publicae noscitur destinatus, Lucaniae Bruttiorumque dicitur culta vastasse et abundantiam regionum studio tenuasse rapinarum. sed quoniam et illis dare et istis sumere pro temporis qualitate necesse est, pretia quae antiquus ordo constituit ex iussione rerum domini cognoscite temperata, ut multo artius quam vendere solebatis in assem publicum praebita debeant imputari, quatenus nec possessor dispendia nec exercitus laborans sustinere possit inopiam. Nolite igitur esse solliciti. evasistis exigentium manus, tributa vobis praesens adimit apparatus. sed quo facilius instrueretur vestra notitia, imputationum summas infra scriptis brevibus credidimus exprimendas, ut nemo vobis vendat beneficium quod publica noscitis largitate collatum. continete ergo possessorum intemperantes motus. ament quieta, quos nullus ad incerta praecipitat. dum belligerat Gothorum exercitus, sit in pace Romanus, felicium votum est quod iubetur, ne rustici, agreste hominum,genus, dum laborandi taedia fugiunt, illicitis ausibus efferentur et contra vos incipiant erigi, quos vix poteratis in pace moderari. Quapropter ex regia iussione singulos conductores massarum et possessores validos ammonete, ut nullam contrahant in concertatione barbariem, ne non tantum festinent bellis prodesse, quantum quieta confundere. arripiant ferrum, sed unde agros excolant: sumant cuspides boum stimulos, non furoris. defensorum maxima laus est, si, cum illi videantur praedictas regiones protegere, isti non desinant patrioticas possessiones excolere. Sit iudicibus vigor ex legibus: subsellia non desinant iura malis moribus intonare: timeat latro iudicium quod semper expavit: adulter gremium iudicis intremiscat: falsarius vocem praeconis exhorreat: für fora non rideat, quia tunc libertas gaudet, si talia non laetentur. sic enim prosperrime geri non sentiebitis bellum, si vobis sit communiter de civilitate consilium. nullus opprimat indigentem: invadite pervasores, insequimini persequentes. est vobis competens pugna civilis. omnia pacata vos redditis, si duces scelerum comprimatis. in annonis vero reputandis esto sollicitus, ne aliquem cuiusquam possit fraudare versutia.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
