# Variarum Libri XII 12.90-94

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 12.90 to 12.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.90

Rectoribus autem exercitus a rerum dominis sub mea praesentia cognoscite delegatum, ut, dum a vobis necessario fuerint commoniti, gravatis per iniuriam debeat subveniri. custodiant nihilominus disciplinam, unde robustius armatur semper exercitus. additum est etiam beneficii genus, ut a praesenti devotione praeceptis regiis nec divina domus videatur excepta, sed totum communiter sustineatur, quod pro generalitate censetur. nunc ergo cum fratribus vestris studiose consurgite et sub omni cautela necessaria providete, ut prosit re vera nobilissimae patriae talia volumina praetulisse. quieta enim regere et ex usu administrare provincias homines vel mediocris intellegentiae possunt: sed hoc opus, hic labor est illud magis regere, quod se relictum non potest continere. cessat enim nautarum in tranquillitate peritia nec nomen praestat artifici, nisi fuerit vis magna periculi. Habetis ergo tempus, ubi et famam sapientum possitis adquirere et in omni parte vos laudabiliter iuvante domino custodire. meos autem ultra ceteros minime commendo, quia omnibus hoc cupimus accidere, quod nostris desideramus laribus evenire. mihi enim propria cura dilapsa est, postquam generalem coepi cogitare custodiam. opto meis bene, sed quod possit esse commune, quia magnae iniustitiae genus est aliud sibi iudicem velle quam potest generalitas sustinere. VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR P̅P̅O̅. a. 533/537 Quamvis abunde sufficiant quae rerum domini ingenita pietate praeceperunt, interminationes tamen importunis et fatuis adhibita districtione geminamus, ut qui nequeunt erubescere, saltem se contineant per timorem. quis enim de sua praesumptione gratuletur, quando famam perditurus est qui interdicta temptaverit? retundatur ambitio caeca cupientum: proterva refrenetur audacia: qui lucrum de malo quaerit, poena proposita terreatur: qui honorem per nefanda desiderat, amissa potius opinione turbetur. Additur etiam quod nostris temporibus sceleratae pecuniae non valebunt nec culpam suam redimit, qui se reum esse cognoscit. iniquis fraudibus non patebit occasio: persequimur, non vendimus excedentes. ubi iam, male capientes, spem habebitis, quando vobis et rerum domini et vestri iudices comminantur? vos tamen, quos ad publicas amministrationes pervenire nostra fecit electio, de actionum honestate confidite, quia vos nulla venalitas excludit, si probitas continuerit actionis.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
