# Variarum Libri XII 12.95-101

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 12.95 to 12.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/12.95

Publicis utilitatibus servite fixi, quando vos nulla privata damna concutient. reddite hanc vicissitudinem iudicio meo, ut qui vos nullo proprio suffragio gravari feci, studeatis in vobis mea facta laudari. praefixum itaque tempus a rerum dominis noveritis esse servandum, ita tamen, ut ea, quae vobis pro publica utilitate decreta sunt, providere ac solvere debeatis. VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR P̅P̅O̅. a 536/537 Sub clementia boni principis nihil constat licere fortuitis, quando sinistros casus corrigunt, qui praestare prosperrime censuerunt. nam quemadmodum ferret nudus saevam barbariem et districtum principem, quando spoliatus iure negat quod affluens inferre didicerat? atque ideo illi vel illi Sueborum incursione vastatis fiscum quintae decimae indictionis serenitas regalis indulsit, sicut te poterit instruere relecta praeceptio . Unde oboedientiam commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoveris esse vastata, praesentis indictionis tributa non exigas: reliqua vero sollemni compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam compleas quantitatem. cave ergo, ne gravior fias hostibus, si adhuc nudare velis exutos: chlamydes non pavescant, qui arma timuerunt: rapinas non sentiant post praedones. validas contra te apochas invenerunt: invictas securitates illis dedit calamitas sua: violentus abstulit quod quaerebas. cui nihil videtur relictum, a tributis constat esse liberatum. VIII. CONSULARI PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR P̅P̅O̅. a. 533/537 Novum genus videtur esse compendii postulantes adquirere et praestantes nulla damna sentire. nam sic accipitur ab uno, ut perire non possit ab altero: donatur sine dispendio: ceditur sine imminutione et nomen habet munificentiae quod iura domini nescit exire. Quapropter ille casarum suarum fiscum in illa provincia constitutarum , quas brevis subter conscriptus eloquitur, exactorum suggerit enormitate vexari. desiderans sine aliqua imminutione publicae utilitatis inferre se debere nostris arcariis debitam functionem. quod nos, qui nullorum damnis studere cognoscimur, dummodo fisco competentia rationabili satisfactione solvantur, libenter annuimus, quia hoc est bona desideria suspendere quod illicita perpetrare.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
