# Variarum Libri XII 2.1.1-5

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 2.1.1 to 2.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.1

LIBER SECUNDUS I. PERATORI THEODERICUS REX. [1] Ammonet nos consuetudo sollemnis dare fastis nomen, ornatum proprium Romae, terrenam curiae claritatem, ut per annorum numerum decurrat gratia dignitatum et beneficiis principum sacretur memoria saeculorum. Felix a consule sumat annus auspicium portamque dierum tali nomine dicatum tempus introeat faveatque reliquae parti fortuna principii. [2] Quid enim vobis credi possit optatius quam ut alumnos proprios ad ubera sua Roma recolligat et in venerandi nominis coetu senatum numeret Gallicanum? agnoscit curia Transalpini sanguinis decus, quae non semel coronam suam nobilitatis eius flore vestivit. novit inter reliquos fasces viros inde sumere consulares. qui longo stemmate ducto per trabeas lege temporum originarius est honorum. nam quis bonorum indolem nesciat esse Felicem, qui primis auspiciis hinc prodidit meritum, quod ad patriam visus est festinare virtutum. bonum iudicium est secuta prosperitas: crevit cum libertate provectibus: nec passi sumus eum inglorium relinquere, qui ad honorem rei publicae meruit pervenire. [3] Dignus plane largitatibus nostris, qui in ipso pueritiae flore maturis moribus lubricam frenavit aetatem et, quod rarum continentiae bonum est, patre privatus gravitatis factus est filius: cupiditatem inimicam sapientiae subiugavit, vitiorum blanda contempsit, superbiae vana calcavit. ita superatis excessibus ante dare visus est de moribus consulatum. [4] Nos autem, qui bonis redimimur institutis, quos probitas inspecta conciliat, curules infulas praestitimus candidato, ut virtutum desideria possimus provocare per munera: quia non deficit rei studium, quae praemium largius habet. atque ideo vos, qui utriusque rei publicae bonis indiscreta potestis gratia delectari, iungite favorem, adunate sententiam: amborum iudicio dignus est eligi, qui tantis fascibus meretur augeri. II. FELICI V. I. CONSULI ORDINARIO THEODERICUS REX. [1] Amamus beneficia nostra geminare nec semel praestat largitas collata fastidium, magisque nos provocant ad frequens praemium qui initia nostrae gratiae suscipere meruerunt. novis enim iudicium impenditur, favor autem placitis exhibetur. decorum est namque principis arbitria non haerere, quia commendantur priora posterioribus donis et firmatur omnis indubitata de repetitione sententia. pridem tibi honorum tribuimus gradum, nunc fastigium concedimus dignitatum: ut et anteriora merito contulisse videamur et in sequentibus constantiam tenere nostra benignitas aestimetur. [2] Non enim relinqui inglorios patimur, qui generis claritate praedicantur. currat quin immo honorum gratia per parentes, sub imperio boni principis omnium fortuna proficiat. nam quis desperet augmentum, ubi est in amore donum et praestare propositum? huius experimenta clementiae te retines approbasse, cum soli genitalis fortuna derelicta velut quodam postliminio in antiquam patriam commeasses. excepit te noster affectus, implevit beneficiis macus fecitque esse votum, quod nostrum expetisses imperium. sic enim decebat crescere, qui meliora visus est elegisse. mutatur enim fortuna cum dominis: et in laude regnantis proficit, quod subiectus adquirit. [3] At tu parem te huic indulgentiae praestitisti. illustri enim honore ditatus tanta te maturitate tractabas, ut annos leves patereris esse sub pondere, quem non potuit in prima aetate vincere fortissima vis naturae. paterna enim substantia locupletatus, quae semper novos extollit heredes, conservasti divitias, cum ad eas praeter laboris studia pervenisses. solet enim facile labi, quod sine difficultatibus potuit inveniri. [4] Auxisti patrimonium vivacitatis instantia. nam quod signum magis bonae dispensationis quaeratur, ubi testis est consulatus? in tanta facultate meruisti, ad quod vix eversis patrimoniis pervenitur. privata parcitas liberalitates publicas enutrivit. transisti gloriam patris dispositione laudabili: et quod ille assumere non valuit, de eius opibus effecisti. celsos currus nisi confidentia magna non appetit, dum generosi est animi optare quod summum est. [5] Audentes facit homines fiducia sui, quia se non patitur occulere, quem praecipit natura prodire. rediit per te Transalpinae familiae consulatus et arentes laurus viridi germine renovasti. sacram urbem tuis votis aspice candidatam. tende igitur ad laudum celsa vestigium, ut priores tuos, quos honore reparas, virtute transcendas. sume itaque per indictionem quartam consulatus insignia dignumque te tantorum desideriis praesenti comproba largitate. [6] Hic profecto locus est, ubi praeconium meretur effusio, et virtutis genus est propriam substantiam non amare, ubi tantum opinionis adquiritur, quantum facultatibus abrogatur. respice te supra omnium umeros atque ora volitare talemque te praebe, ut dignus genere, dignus urbe, dignus nostro iudicio, dignus trabeis aestimeris.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
