# Variarum Libri XII 2.1.14-19

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 2.1.14 to 2.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.14

VII. SUNAE V. I. COMITI THEODERICUS REX. [1] Sine usu iacere non decet, quod potest ad decorem crescere civitatis, quia non est sapientiae profutura contemnere. et ideo illustris sublimitas tua marmorum quadratos, qui passim diruti negleguntur, quibus hoc opus videtur iniunctum in fabricam murorum faciat deputari, ut redeat in decorem publicum prisca constructio et ornent aliquid saxa iacentia post ruinas: ita tamen, ut metalla ipsa de locis publicis corruisse apud te manifesta ratione doceatur, quia sicut nolumus ornatum urbis cuiusquam praesumptione temerari, ita privatis compendiis calurnniam detestamur inferri. VIII. SEVERO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. [1] Quis melius ad aequitatis iura deligitur quam qui sacerdotio decoratur, qui amore iustitiae personaliter nesciat iudicare et diligens cunctos in commune locum non relinquat invidiae? proinde aptam considerantes vestris meritis actionem significamus nos per Montanarium sanctitati vestrae mille quingentos solidos destinasse, quos provincialibus, prout quemque praesenti anno exercitu nostro transeunte dispendium pertulisse cognoveris, habita laesionis aestimatione distribuas, ut nullus a nostra munificentia reddatur alienus, quem sua damna gravaverunt. nolumus enim sub confusione largiri, quod decet sub ratione distribui: ne quod nos necessarie transmisisse constat afflictis, superfluo tribuatur illaesis. VIIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. [1] Inclinari precibus nostra novit humanitas nec pro affectu pietatis fines potest iustitiae custodire. benigni quippe principis est ad clementiae commodum transilire terminos aequitatum: quando sola est misericordia, cui omnes virtutes honorabiliter cedere non recusant. [2] Dudum siquidem aestimatis meritis Sabino aurigae unum solidum menstruum feceramus: nunc autem quamvis histrio honesta nos supplicatione permovit, asserens ut qui laetitiae publicae minister existit, mendicitate tristissima non debeat ingravari. et ideo praesenti iussione decernimus, ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari. gaudemus enim, quotiens expensarum paginae his titulis onerantur, quia magnum nobis est commodum, quando nonnulla pauperibus in qualibet conversatione largimur.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
