Latin
2.1.58 to 2.1.61
Cassiodorus, Variarum Libri XII 2.1.58-61
Not analysed yet
XXVIIII. ADILAE V. S. COMITI THEODERICUS REX. [1] Quamvis nullos velimus gravamen aliquod sustinere, quos videtur pietas nostra protegere, quia regnantis est gloria subiectorum otiosa tranquillitas, tamen specialiter ecclesias ab omni iniuria reddi cupimus alienas, quibus dum aequabilia praestantur, misericordia divinitatis adquiritur. [2] Et ideo beatissimi viri Eustorgii episcopi sanctae Mediolanensis ecclesiae petitione permoti praesentibus te affatibus ammonemus, ut praediis vel hominibus huius ecclesiae intra Siciliam constitutis tuitionem studeas salva civilitate praestare, nec a quoquam cuiuslibet nationis homine contra fas patiaris opprimi, quos decet divinitatis intuitu sublevari: ita tamen, ut causis publicis et privatis, quae contra eos rationabiliter proponuntur, respondere non differant, quia, sicut nolumus eos ab aliquo praegravari, ita exceptos a tramite iustitiae non patimur inveniri. XXX. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. [1] Non praeiudicat iuri publico personalis exceptio, quia beneficialem esse principem licet nec intra regulas constituti potest munificentia regalis artari. ira levis coerceatur gravissimis institutis: inpatiens ambitio iure refrenetur: clementia non habet legem nec debet sub angustis terminis benigna sequi, quem decet sine fine laudari. [2] Defensores itaque sacrosanctae Mediolanensis ecclesiae pro expensis pauperum, quae sub lucri exaggeratione funduntur, unum sibi ex negotiatoribus urbis suae desiderant oportere praestari, qui proemptoris functus officio, exceptus negotiationis oneribus debeat implere quod suscipit. hoc enim nos et Ravennati ecclesiae commemorant motos rationabili allegatione tribuisse, quod pietatis exemplum ad suum quoque commodum supplicant transferendum. [3] Et ideo illustris et praecelsa magnificentia tua, salva in aliis negotiatoribus commoditate publica, quae ab universo corpore consuevit inferri, unum eis, quem sibi visi fuerint eligere, deputabit, qui ita commercium negotiationis exerceat, quatenus nec monopolii nec siliquatici nec aurariae aliquid pensionis impendat vel quodlibet gravamen ex permissa nundinatione sustineat. cur enim illud tardemus annuere, unde nulla possumus damna sentire?