# Variarum Libri XII 2.1.8-13

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 2.1.8 to 2.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.1.8

IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX. [1] Delectamur vetustatis invento et sequi regulas constitutas libenter amplectimur, quia locus subreptionibus non relinquitur, quotiens rationabiliter constituta servantur. et ideo supplicationum tuarum tenore comperto praesenti auctoritate definimus, ut quicquid ad Antiochum, siliquatici vel monopolii titulos exercentem, nostra iussione pertinuit, ad te ratione simili transferatur, contra omnium calumniantium insidias salva aequitate praesenti auctoritate munitus: habiturus etiam amminicula saionis, quae pro vindicandis titulis antefatis nostra tibi sollemniter deputavit auctoritas, ita tamen ut privatis minime negotiis misceatur defensio tua. nam quod ad auxilium dedimus, contrarium nullo modo iustitiae sentiatur, quia rationabiliter aliena culpa te respicit, si quem tibi petis prodesse, per te sibi alter sentiat obfuisse. V. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. [1] Cum nostra humanitas locum munificentiae videatur exquirere et interdum personis minus necessariis amore clementiae sua desideria largiatur, quanto magis in utilitate rei publicae delectatur expendere, ubi quicquid tribuitur, donantis utilitas duplicatur! quapropter illustrem magnificentiam tuam praesenti auctoritate praecipimus sexaginta militibus in Augustanis clusuris iugiter constitutis annonas, sicut aliis quoque decretae sunt, sine aliqua dubitatione praestare, ut utilitas rei publicae grato animo compleatur, quae emolumentorum commoditatibus adiuvatur. [2] Decet enim cogitare de militis transactione, qui pro generali quiete finalibus locis noscitur insudare et quasi a quadam porta provinciae gentiles introitus probatur excludere. in procinctu semper erit, qui barbaros prohibere contendit, quia solus metus cohibet, quos fides promissa non retinet. VI. AGAPITO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. [1] Deliberationis nostrae consilium virorum prudentium requirit obsequium, ut utilitatis publicae ratio sapientum ministerio compleatur. et ideo illustris magnitudo tua deo auxiliante cognoscat legationem nos ad Orientem deliberasse transmittere: cui te idoneum iudicantes iussis praesentibus evocamus, ut et tibi de aestimatione nostra crescat ornatus et nostris iussionibus per te procuretur effectus. [2] Sed licet omnis legatio virum sapientem requirat, cui provinciarum utilitas totiusque regni status committitur vindicandus, nunc tamen necesse est prudentissimum eligere, qui possit contra subtilissimos disputare et in conventu doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare. magna ars est contra artifices loqui et apud illos aliquid agere, qui se putant omnia praevidere. lactare igitur tanto iudicio, quando ante suscipis electionis donum, quam tuum probare potuisses ingenium.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
