# Variarum Libri XII 2.121-128

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 2.121 to 2.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.121

VIIII. PAUSTO P̅P̅Ō THEODERICUS REX. a. 507|511 Inclinari precibus nostra novit humanitas nec pro affectu pietatis fines potest iustitiae custodire. benigni quippe principis est ad clementiae commodum transilire terminos aequitatum: quando sola est misericordia, cui omnes virtutes honorabiliter cedere non recusant. Dudum siquidem aestimatis meritis Sabino aurigae unum solidum menstruum feceramus: nunc autem quamvis histrio honesta nos supplicatione permovit, asserens ut qui laetitiae publicae minister existit, mendicitate tristissima non debeat ingravari. et ideo praesenti iussione decernimus, ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari. gaudemus enim, quotiens expensarum paginae his titulis onerantur, quia magnum nobis est commodum, quando nonnulla pauperibus in qualibet conversatione largimur. X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. a. 507|511 Propositum regale est gravatis per iniuriam subvenire, ut coercitio pravi iustitiam faciat plus amari. nec dissimulari potest salva communione qua vivitur, ut sollicitatores publicos habeat genialis tori reverenda societas et illud humani generis procreabile sacramentum scelerata temeritate profanetur. Agapitae igitur spectabilis feminae supplicatione commoti, quae ab universis temptatum asserit suum secretum, ut etiam promitterent de nece mariti, a quo iuste potius merentur extingui, praesenti iussione decernimus, ut a tempore, quo iugalem copulam animo vitiata dereliquit, omni contractu, qui levitatis errore firmus esse non potest, legum ratione cassato, quicquid a retentatoribus constiterit possideri, sine ulla facies dilatione restitui, nec scelerati ad irrisionem iustitiae fraudum suarum valeant compendia vindicare. nimis enim absurdum est ut, quos poena meruit consumere, etiam lucra sibi valeant vindicare. XI. PROBINO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. a. 507/511 Inter cetera humani generis pondera coniugalis affectus curam sibi praecipuam vindicavit: non inmerito, quia in honore esse meretur, unde reparatio posteritatis adquiritur. omne facinus auctores solos insequitur: error matris transit ad filios et novo infelicitatis eventu fit dedecus proprium scelus alienum. ideo enim iura vel divina vel publica nexum coniugii tanta cautela praecipiunt custodiri, ut crimen sit magnum conscientiae alienos affectus in reverentiam non habere.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
