Latin
2.129 to 2.135
Cassiodorus, Variarum Libri XII 2.129-135
Not analysed yet
Basilius siquidem vir spectabilis datis precibus intimavit Agapitam coniugem suam de propriis penatibus a quibusdam vitio sollicitationis abductam, dum sexus ille femineus ad mutabilitatis vitia patet: quod etiam oblata nobis supra memoratae coniugis suae petitione firmavit: adiciens eam, cum in sacrosanctae ecclesiae saepta refugisset, ignorante marito magnitudini tuae casam Arcinatinam ratione postposita contulisse. unde nunc resipiens deplorat ingestam sibimet gravissimam nuditatem, factum suum ipsa condemnans, quippe ut pauper diviti, casto lubrica, prudenti viro donaret insipiens. Nunc abicite lucra, quae honestam non videntur commendare personam, quia illud vos potius decet adquirere, quod et famam vestram possit augere. hinc etiam. prius praecepta dederamus et nunc iterata iussione repetimus, ·ut supra scriptam rem sine aliqua dubitatione reddatis. alienatio enim rerum solidum desiderat habere iudicium, et certe in his versata rebus, firmum docetur perdidisse consilium. quid enim facere potuit probum, quae nullis culpis extantibus reliquit maritum? XII. COMITI SILIQUATARIORUM ET CURAS PORTUS AGENTI THEODERICUS REX. a. 507|511 Si desideriis nostris commercia peregrina famulantur, si prolato auro adquiritur externa devotio, quanto magis suis bonis abundare debet Italia, cum nulla in parendo probetur sentire detrimenta? et ideo speciem laridi nullatenus iubemus ad peregrina transmitti, sed in usus nostros propitia divinitate servetur, ne, quod in nostris partibus conficitur, noxia neglegentia deesse videatur. Cavete itaque, ne culpis quamvis parva praebeatur occasio, scientes periculum gravissimum fore, si studeatis vel leviter in iussa committere. in qualitate est, non in quantitate peccatum: mensuram siquidem non quaerit iniuria. imperium, si in parvo contemnitur, in omni parte violatur. XIII. PRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX. a. 507|511 Commovemur quidem pietatis studio querela supplicum, sed ea maxime, quae versatur in dispendiis innocentum, ut quibus non fuerunt in exigendo compendia, gravem subeant in reddendo iacturam. quod nostri temporis manifestum est non decere iustitiam, ut alterius despectus alterum gravet et reatus sit innoxiis de contemptibus alienis.