# Variarum Libri XII 2.150-155

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 2.150 to 2.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.150

Inter haec tamen generis ornamenta, quod maximum pulcherrimae nobilitatis decus est, nec tuorum indiges suffragia meritorum. litterarum siquidem studia, quae cunctis honoribus suo sunt digna suffragio, sedulus perscrutator assequeris, addens claritati generis ingenium suaviter eloquentis. incumbe ergo talibus studiis, ama quae in te remunerata cognoscis, ut nostra quoque iudicia cum tuis provectibus tendas. tantum enim a nobis exigis, quantum te bonis actibus imminere cognoscis. XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. a. 507|511 Studii nostri est, patres conscripti, remunerationem recto conferre proposito et bonae indolis viros ad instituta meliora fructu impensae benignitatis accendere. nutriunt enim praemiorum exempla virtutes nec quisquam est, qui non ad morum summa nitatur ascendere, quando inremuneratum non relinquitur quod conscientia teste laudatur. Hinc est quod illustrem Venantium, tam suis quam paternis meritis elucentem, comitivae domesticorum vacantis dignitate subveximus, ut natalium splendor insitus ornatior collatis redderetur honoribus. retinetis enim, patres conscripti, patricium Liberium et in adversitate nostra fuisse laudabilem, qui sic Odovacris integerrimis parebat obsequiis, ut nostra post fuerit dilectione dignissimus, contra quos multa fecisse videbatur inimicus. non enim ad nos vilissima transfugae condicione migravit nec proprii domini finxit odium, ut alterius sibi procuraret affectum: expectavit integer divina iudicia nec passus est sibi regem quaerere, nisi rectorem primitus perdidisset. Unde sic factum est, ut ei libenter daremus praemium, quia nostrum fideliter iuvit inimicum. qui casu patrocinante contrario tantum nobis reddebatur acceptus, quantum tunc cognosci poterat indevotus. flexo iam paene domino nullis est terroribus inclinatus: sustinuit immobilis ruinam principis sui: nec novitas illum turbare potuit, quam etiam ferocitas gentilis expavit. prudenter secutus est communes casus, ut, cum divina iudicia fixe sustinet, humanam gratiam commendatior inveniret. Probavimus hominis fidem: tristis ad nostra iura transivit, qui superatus animum convertit, non autem, ut vinceretur, effecit. cui mox ut praefeeturae praetorianae concessimus dignitatem, credita sibi tanta integritate disposuit, ut miraretur aliquis sic simpliciter devotum, quem tam callide noverat fuisse contrarium. is igitur infatigabili cura, quod difficillimum virtutis genus est, sub generalitatis gratia publica videtur procurasse compendia, censum non addendo, sed conservando protendens, dum illa, quae consueverant male dispergi, bene industria providente collegit . sensimus auctas illationes, vos addita tributa nescitis. ita utrumque sub ammiratione perfectum est, ut et fiscus cresceret et privata utilitas damna nulla perferret .

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
