Latin
2.162 to 2.167
Cassiodorus, Variarum Libri XII 2.162-167
Not analysed yet
Noverit itaque reverentia vestra Sarsenates municipes collegas suos asseruisse ecclesiam vestram irrationabiliter sibi velle defendere. unde prudentia vestra pro integritatis suae proposito examinata veritate discutiat quae veniunt in querelam et, si desideria petitorum veritate subsistunt, pro implendis muniis eos ad curiam suam remeare permittat. Sin vero clero vestro creditis in eis aliquid rationabiliter suffragari, ad nostrum comitatum instructam personam modis omnibus destinate, quae adversariorum debeat intentionibus obviare. quod si de negotii qualitate dubitatis ,convenit sacerdotalibus institutis, ut ante controversiam iustitiam magis ipse cognoscas, quam de iudicio victus abscedas. talem siquidem non oportet publice superari, quem amatorem aequitatis convenit inveniri. XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX. a 507/511 Cuncta quidem iure detestamur scelera et omne quod iniquum est clemens execratur auditus, sed ea maxime quae, humani sanguinis effusione polluta, nostram contra se incitavere censuram. quis enim ferat in domesticis praesidiis locum fuisse periculis et ibi inventum dulcis vitae exitum, unde nasci debuerat defensionis auxilium? Et ideo praesenti iussione mandamus, ut in famulos, qui Stephanum dominum suum plectibili scelere trucidantes inhumatam quoque reverentiam eius funeris abiecerunt, legum districtione resecetis, quatenus qui exemplis provocantur pessimis, poenis arceantur aspectis. pro dolor! pietas in avibus invenitur, quae ab humana condicione deseritur. Vultur ipse, cui vita est cadaver alienum, tantae magnitudinis corpus, nec exiguis alitibus probatur infestus, sed magis accipitrem, vitam plumigerum avium persequentem, alis caedit, ore dilaniat totoque suo pondere periclitantibus nititur subvenire: et homines parcere nequeunt, cuius se genus esse cognoscunt. ille non vult extinguere quo poterat vesci: servi maluerunt occidere qui eos superstes consueverat enutrire. fiat ergo pastus pii vulturis, qui necem potuit crudeliter desiderare pastoris. tali potius sepulcro recipiatur, qui dominum reddidit insepultum.