Latin
2.196 to 2.202
Cassiodorus, Variarum Libri XII 2.196-202
Not analysed yet
In illa quoque parte fessis clementia nostra se porrigit, ut, si pensionem huius tituli siliquatario praestat, monopolium quoque negotiator exerceat . si vero siliquatarius hunc titulum negotiatoribus iudicat abrogandum, nullam ab eis exigat pensionem, quia satis absurdum est, ut affligatur damnis, qui commoda non habet actionis. In aurariis denique priscus ordo servetur et ad eos tantum functio ipsa respiciat, quos huic titulo servire voluit antiquitatis auctoritas. quapropter beneficia nostra erga negotiatores, qui vestris titulis necessarii comprobantur, omnimodis facite custodiri, ne genus hominum, quod vivit lucris, ad necem possit pervenire dispendiis. XXVII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. a 507/511 Sicut exorati iustum cupimus praebere consensum, ita per nostra beneficia fraudes fieri legibus non amamus, in ea parte praecipue, in qua divinae reverentiae credimus interesse. non ergo insultare videantur elati, divinitatis gratia destituti. quapropter tegumen tantum vetustis parietibus superimponere synagogae vestrae praesenti vos auctoritate censemus, petitionibus vestris eatenus licentiam commodantes, quatenus constituta divalia permiserunt. nec aliquid ornatus fas sit adicere vel in ampliandis aedibus evagari. Et noveritis vos severitatem minime defugere veteris sanctionis, si rebus non abstineatis illicitis. in ipsis vero parietibus cooperiendis vel fulciendis tantum licentiam damus, si vobis tricennalis non potest obesse praescriptio. quid appetitis, quae refugere deberetis? damus quidem permissum, sed errantium votum laudabiliter improbamus: religionem imperare non possumus, quia nemo cogitur ut credat invitus. XXVIII. STEPHANO V̅ ·S̅ ·COMITI PRIMI ORDINIS ET EX PRINCIPE OFFICII NOSTRI THEODERICUS REX. a 507/511 Tribuenda est iustis laboribus compensatio praemiorum, quia exprobrata militia creditur quae inremunerata transitur. athletam populis palma designat esse victorem. sudores bellicos civica corona testatur. exspectant etiam equos praemia sua et tanta iustitiae vis est, ut nec illis tardius detur laboris pretium, qui sentire non poterant denegatum.