# Variarum Libri XII 2.257-266

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 2.257 to 2.266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/2.257

Incorpoream animam corporaliter mulcet et solo auditu ad quod vult deducit, quam tenere non praevalet verbo: tacitus manibus clamat, sine ore loquitur et per insensibilium obsequium praevalet sensuum exercere dominatum, hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui singuli provinciarum ubi reperti sunt nominibus vocitantur. miseratio quippe divina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua valde fecit esse laudanda. Dorius prudentiae largitor et castitatis effector est. Phrygius pugnas excitat , votum furoris inflammat. Aeolius animi tempestates tranquillat somnumque iam placatis attribuit. Iastius intellectum obtusis acuit et terreno desiderio gravatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget. Lydius contra nimias curas animae taediaque repertus remissione reparat et oblectatione corroborat. Hoc ad saltationes corruptibile saeculum flectens honestum remedium turpe fecit esse commentum . hic vero numerus quinarius trina divisione consistit. omnis enim tonus habet summum et imum: haec autem dicuntur ad medium. et quoniam sine se esse non possunt quae alterna sibi vicissitudine referuntur, utiliter inventum est artificialem musicam, id est auctorum operationibus diversis organis exquisitam, modis quindecim contineri. His rebus aliquid maius adiciens humana sollertia terris quandam harmoniam doctissima inquisitione collegit, quae diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata , ut virtutes, quas universum melos habere potuisset, haec adunatio mirabilis contineret. hinc Orpheus mutis animalibus efficaciter imperavit vagosque greges contemptis pascuis ad audiendi epulas potius invitavit. illo cantante amaverunt siccas Tritones terras: Galatea lusit in solidis: deseruerunt ursi amabiles silvas: leones domestica tandem canneta reliquerunt: iuxta praedonem suum praeda gaudebat. in unum conventum contraria vota collecta sunt et fide dicente lyra omnia sibi adversa crediderunt. Amphion quoque Dircaeus canendo chordis Thebanos muros dicitur condidisse , ut, cum homines labore marcidos ad studium perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus advenisse. Musaeum etiam, et artis Orphei filium et naturae, Maronis ) praepotens lingua concelebrat, dicens apud inferos in summa beatitudine constitutum, quod per Elysios campos felices animas septem chordarum pulsibus amoenabat, significans summo praemio perfrui, cui disciplinae huius contigerit suavitatibus epulari.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
