# Variarum Libri XII 3.1.28-33

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 3.1.28 to 3.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.28

XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. [1] Quamvis iudicio vestro credamus omnia facinora displicere, maxime a vobis confidimus exsecrandum quod matrimonii genialis impugnat affectum. quibus enim animis a continentibus accipitur, quod etiam laicorum detestatione damnatur? Iulianus itaque nobis lacrimabili aditione conquestus est uxorem suam vel res a vestris hominibus iniusta usurpatione pervasas. unde si veram petitionem supplicantis agnoscitis nec se rationabiliter pulsatus absolvit, in auctorem facti sine aliqua tarditate resecate. malum enim cum perseverat, augetur, et remediale bonum est in peccatum accelerata correctio. XV. THEODAHADO V. S. THEODERICUS REX. [1] Iniuvia quidem nostra est laesa iustitia, quia violationes earum rerum merito ad nos trahimus quas amamus. unde illud maxime inultum esse non patimur, quod in contemptum nostrae iussionis constat admissum. quae enim praesumptio plectenda non audeat, si sacrae iussionis reverenda contemnat? ideoque illum, quem dudum ad viri illustris Sonae iudicium decrevimus convenire isque se inveterata calliditate subitraxit, examini vestro committimus audiendum, ut finem detis iurgio plectibili machinatione dilatato. praestate itaque audientiae curam, ut iustitiae vobis crescat opinio, quando pro remedio causantium committuntur vobis ambigua iurgiorum. XVI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. [1] Firmum est iudicium cuius tenetur exemplum, nec locus ambiguitati relinquitur ubi experimenta probabilia suffragantur. exploravimus efficaciam tuam per diversos industriae gradus, sed uni parem meruisti gratiam, variis actionibus aequaliter approbatus. [2] Hinc est quod praesenti tempore in Gallias nobis deo auxiliante subiectas vicarium te praefectorum nostra mittit auctoritas. unde perpende qualia de te videamur habere iudicia, quando ad illos populos mitteris corrigendos, quos nostris laudibus specialiter credimus adquisitos. cara est principi gloria et necesse est de illis amplius esse sollicitum, unde sibi triumphorum venisse sentit augmentum. [3] Age igitur mandata, si cupis in te proficere nostra iudicia. turbulenta non ames: avara declina, ut talem te iudicem provincia fessa suscipiat, qualem Romanum principem transmisisse cognoscat. desiderat viros egregios coacta cladibus suis. effice ut victam fuisse delectet. nihil tale sentiat, quale patiebatur, cum Romam quaereret. abscedat omnis de calamitate tristitia: serenetur tandem nubilus vultus. nunc illam gaudere convenit, cum ad sua vota pervenit.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
