# Variarum Libri XII 3.1.58-61

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 3.1.58 to 3.1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.58

XXVIIII. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. [1] Quis nesciat nostrum esse commodum supplicantis quaestum et illud bonis principibus crescere, quod benigna possunt largitate praestare? hoc sunt enim regia dona, quod semina: sparsa in segetem coalescunt, in unum coacta depereunt. optamus ergo munera multis collata dividere, ut possint ubique nostra beneficia pullulare. [2] Atque ideo viri illustris et magnifici patricii Paulini actorum supplicatione suscepta, quae habetur in subditis, horrea longi temporis vetustate destructa, quibus illud atque illud vocabulum praefixit antiquitas, si nunc usui publico minime necessaria esse monstrantur nec aliqua ibidem est species quae ad fiscum pertinet congregata, praefato viro cum omnibus ad se pertinentibus absoluta liberalitate concedimus, ut aedificandi et ad posteros transmittendi assumpta licentia suis utilitatibus profutura disponat, quia confert magis rei publicae munus quisquis diruta maluerit suscipere reparanda, in ea praesertim urbe, ubi cuncta dignum est constructa relucere, ne inter tot decora moenium deformis appareat ruina saxorum. in aliis quippe civitatibus minus nitentia sustinentur: in ea vero nec mediocre aliquid patimur, quae mundi principaliter ore laudatur. XXX. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. [1] Romanae civitatis cura nostris sensibus semper invigilat. quid est enim dignius, quod tractare debeamus, quam eius reparationem exigere, quae ornatum constat nostrae rei publicae continere? proinde illustris sublimitas tua spectabilem virum Iohannem nos direxisse cognoscat propter splendidas Romanae cloacas civitatis, quae tantum visentibus conferunt stuporem, ut aliarum civitatum possint miracula superare. [2] Videas illic fluvios quasi montibus concavis clausos per ingentia signina decurrere: videas structis navibus per aquas rapidas non minima sollicitudine navigari, ne praecipitato torrenti marina possint naufragia sustinere. hinc, Roma, singularis quanta in te sit potest colligi magnitudo. quae enim urbium audeat tuis culminibus contendere, quando nec ima tua possunt similitudinem reperire? et ideo supra dicto Iohanni officii vestri solacia vos praebere censemus, quoniam ordinationes nostras publicas volumus implere personas, privatas manus amoventes, quae audacius merguntur illicitis.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
