# Variarum Libri XII 3.1.80-85

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 3.1.80 to 3.1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.1.80

XL. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX. [1] Quamvis sensum nostrae pietatis turba multiplex cogitationis intraret et diversas regni partes consueta sedulitate respiceret, festine tamen remedia vestrae utilitatis aspeximus, quoniam apud conscientiam nostram laesionis genus est profutura tardare nec possumus aestimare iucundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum. nam aegrescentibus morbis laesio debacchari permittitur, cum medicina differtur. [2] Vobis itaque hostili feritate vastatis pro qualitate laesionis per indictionem quartam relaxatam agnoscite tributariam functionem, quia non gratulamur exigere, quod tristis noscitur solutor offerre. ita tamen ut de illis, quae constat intacta, exercituales iuventur expensae: quia in totum devotio deserere non debet quos pro se laborare cognoscit. invalidus est siquidem ieiunus defensor nec animus ministrat audaciam, cum virtus corporeo fuerit robore destituta. XLI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. [1] Tolerabile fit omne quod aequabili ordinatione disponitur, quia divisum onus sub communione subiectos certum est non gravare: pars enim extrema ad unumquemque redit, cum summa universos incluserit. [2] Tritici itaque speciem, quam ob exercituales expensas nostra providentia de Italia destinavit, ne fatigata provincia huius praebitione laederetur, ad castella supra Druentiam constituta de Massiliensibus horreis constat esse portandam. [3] Quapropter iubemus ut studium devehendi supradictae speciei commune subeatur, quatenus celeriter possit fieri, quod universitatis studio videtur assumi. XLII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX. [1] Non occurritur sub principe benigno remedia postulare subiectos, quoniam supplicationem praecedit humanitas et miro modo posteriora fiunt vota quam praestita. nuper siquidem moti iustitia iusseramus, ut pars aliqua illaesa provinciae Gothis nostris alimonia reperta praestaret. [2] Sed quia licet principem semper humaniora censere, dum varietatis non habet vitium, quod pro beneficio fuerit immutatum, sed ut nec minima possessores illatione gravarentur, ex Italia destinavimus exercituales expensas, ut ad defensionem vestram directus exercitus nostris humanitatibus aleretur solumque auxilium provinciae de tam magna congregatione sentirent. [3] Ducibus etiam ac praepositis sufficientem transmisimus pecuniae quantitatem, ut eorum praebendae, quae non potuerunt convehi, ibi debuissent sine alicuius dispendio comparari, quia delectui vestro nec illa volumus imponere, quae vos potuistis, ut arbitramur, offerre.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
