Latin
3.1.86 to 3.1.91
Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.1.86-91
Not analysed yet
XLIII. UNIGIS SPATHARIO THEODERICUS REX. [1] Delectamur iure Romano vivere quos armis cupimus vindicare, nec minor nobis est cura rerum moralium quam potest esse bellorum. quid enim proficit barbaros removisse confusos, nisi vivatur ex legibus? [2] Quapropter cum deo propitio Gallias exercitus noster intravit, si qua mancipia servitium declinantia ad alios se, quam quibus videbantur competere, contulerunt, prioribus dominis iubemus sine aliqua dubietate restitui, quia confundi non decent iura imperante iustitia nec potest abiecto favere servitio libertatis defensor. [3] Aliorum forte regum proelia captarum civitatum aut praedas appetunt aut ruinas: nobis propositum est deo iuvante sic vincere, ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius adquisisse. XLIIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS ARELATENSIBUS THEODERICUS REX. [1] Quamvis primum sit laesos incolas refovere et in hominibus magis signum pietatis ostendere, tamen utrumque humanitas nostra coniungit, ut et largitatis remedio civibus consulamus et ad cultum reducere antiqua moenia festinemus. sic enim fiet, ut fortuna urbis, quae in civibus erigitur, fabricarum quoque decore monstretur. [2] Pro reparatione itaque murorum Arelatensium vel turrium vetustarum certam pecuniae direximus quantitatem. [3] Victualia quoque, quae vestras relevare videantur expensas, fecimus praeparari, ut vobis destinentur, cum tempus navigationis arriserit. relevate nunc animos et de nostra promissione recreati futurae copiae spem tenentes divino favore habetote fiduciam, quia non minus est quod nostris verbis quam quod horreis continetur. XLV. ARIGERNO V. I. COMITI THEODERICUS REX. [1] Iustitiae nostrae convenit, ut de indultis beneficiis calumnias fieri non sinamus, et quicquid prava interpretatione tegitur, fugata mendacii nube revelemus. defensores itaque sacrosanctae ecclesiae Romanae conquesti sunt beatae recordationis quondam Simplicium domum in sacratissima Urbe positam ab Eufraxio acolutho instrumentis factis sollemniter comparasse, quam per annorum longa curricula ecclesiam Romanam quieto iure suggerunt possedisse et in usus alios transtulisse securitate dominii. [2] Nunc autem existere Samareae superstitionis improba fronte duratum, qui synagogam ibidem fuisse iniquis conatibus mentiatur, cum ad humanos usus habitacula longe aliter formata doceantur, quam potest esse memorata constructio. quapropter magnitudo tua conscientiae suae probata iustitia causam diligenti examinatione discutiat et, si vera cognoverit quae veniunt in querelam, considerata aequitate definiat. nam si humanis actibus sunt calumniae summovendae, quanto magis emendanda credimus quae contumeliam divinitatis tangere iudicamus!