Latin
3.136 to 3.141
Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.136-141
Not analysed yet
Dicam libere, dicam affectuose quod sentio: impatiens sensus est ad primam legationem arma protinus commovere. a parentibus quod quaeritur, electis iudicibus expetatur. nam inter tales viros et illis gratum est dare, quos medios volueritis efficere. quid de nobis vos ipsi aestimare poteritis, si nos intentiones vestras reliquisse cognoscitis? absit ille conflictus ,ubi unus ex vobis dolere poterit inclinatus. abicite ferrum, qui in meum pugnare vultis opprobrium. Iure patris vobis interminor et amantis. ille nos et amicos nostros patietur adversos, qui talia monita, quod non opinamur, crediderit esse temnenda. quapropter ad excellentiam vestram illum et illum legatos nostros magnopere credidimus dirigendos, per quos etiam ad fratrem vestrum, filium nostrum regem Alaricum scripta nostra direximus, ut nullatenus inter vos scandala seminet aliena malignitas: sed in pace perseverantes, quae sunt mediis amicis placabiliter finire debeatis. Per eos etiam et verbo vobis aliqua dicenda mandamus, ut gentes, quae sub parentibus vestris longa pace floruerunt, subita non debeant concussione vastari. illi enim credere debetis, quem vestris utilitatibus arridere cognoscitis, quoniam qui vult alterum in praecipites casus mittere, eum certum est fideliter non monere. V. INPORTUNO V͐ ·T͐ ·PATRICIO THEODERICUS REX. a 509/511 Si te aut nobilitas sola decoraret aut meritorum tantum laude polleres, conferendas forsitan dignitates dilatione probabili libraremus, ne magna vilescerent, cum simul omnia funderentur. nunc autem cum te universa facto agmine comitentur nec desit uni quod praedicatur in plurimis, convenit iustitiae nostrae, ut, cum tu copiosa bona protuleris, uberrime te repleat munificentia principalis. Non enim crescendi vobis hic ordo qui multis est: paulatim provehi mediocris probatur esse virtutis, dum morosius agnoscitur quod sub lenitate praeparatur. saltu quodam se tendit vestra prosperitas solaque a vobis perfectio quaeritur, cum vobiscum multa nascantur. elaboratae sunt enim longa aetate vestri generis dignitates, quae notissimo quodam habitaculo lares in vestra posuere familia.