# Variarum Libri XII 3.151-157

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 3.151 to 3.157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.151

Nam sicut indigna posteritas laudes antiqui generis abnegat, ita praeclara de patribus egregie dicta confirmat . creditum est de his omne quod legitur, dum praeconia veterum praesens docuit vena virtutum, in auditorii officina ingeniorum flamma recalente. his quidem formabatur exemplis, sed domesticis felicius producebatur imperiis. Subtracto enim solacio maritali onus regendi mater gloriosa suscepit, quam nec ampla patrimonii cura nec tot filiorum potuit turbare custodia. aluit nutrimentis, auxit patrimoniis, ornavit honoribus et quot edidit familiae iuvenes, tot reddidit curiae consulares. haec igitur rimator morum noster sensus inspexit, qui etiam bonum domesticae virtutis inquirit, ut inter privata laudatis publica debeat ornamenta largiri. Atque ideo, patres conscripti, illustri et magnifico viro Importuno patriciatus culmen indulsimus, ut vester coetus, sicut pullulat sorte nascendi, ita et fascibus possit augeri. impendite parenti gratiam, adunate sententias : vestra est indoles, quam probamus. habetis certe quod vobis ingeniosa laude tribuatis, si amore necessitudinum publicum faciatis esse iudicium et quod pro naturae caritate dependitur, collatum nostris iussionibus aestimetur. VII. IANUARIO VIRO VENERABILI EPISCOPO SALONITANO THEODERICUS REX. a 507/511 Omnes quidem iustitiam colere et observare praecipimus, sed eos maxime qui divinis honoribus eriguntur, ut supernae gratiae fiant proximi, dum a terrena fuerint cupiditate longinqui. Iohannes itaque flebili nos allegatione pulsavit sanctitatem vestram a se sexaginta orcas olei ad implenda luminaria suscepisse, quarum pretium sibi postulat oportere restitui. bonum quidem votum, si tamen non ibi aliquid misceatur adversum. Nam licet ubique deceat iustitiam custodiri, in illis rebus maxime necessaria est, quae divinis obtutibus offeruntur, ne putemus ignorare deum, unde accipiat, si fraudatis oblationibus adquiescat. et ideo, si veram querimoniam cognoscitis supplicantis, consideratione iustitiae, quam sancta lege praedicatis, facite quae iure debentur sine tarditate restitui: quatenus nullus ingemiscat illata sibi per vos fuisse dispendia, quos decet potius praestare iuvamina. quapropter studete, ut, qui non soletis pro rebus magnis excedere, nunc non videamini, quod absit, in parvitate peccare.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
