# Variarum Libri XII 3.345-350

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 3.345 to 3.350. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/3.345

Agrimensori vero finium lis orta committitur , ut contentionum protervitas abscidatur. iudex est utique artis suae, forum ipsius agri deserti sunt: fanaticum credis, quem tortuosis semitibus ambulare conspexeris. indicia siquidem rerum inter silvas asperas et dumeta perquirit, non ambulat iure communi, via illi est lectio sua, ostendit quod dicit, probat quod didicit, gressibus suis concertantium iura discernit et more vastissimi fluminis aliis spatia tollit, aliis rura concedit. Quapropter auctoritate nostra suffulti talem eligite, post quem partes erubescant impudenti fronte litigare, quatenus possessorum iura confusa esse non debeant, quibus est necessarium rebus propriis adhibere culturam. LIII. APRONIANO ILLUSTRI VIRO COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. a. 507/511 Magnitudinis vestrae relatione comperimus aquilegum Romam venisse de partibus Africanis, ubi ars ipsa pro locorum siccitate magno studio semper excolitur, qui aridis locis aquas dare possit imatiles, ut beneficio suo habitari faciat loca nimia sterilitate siccata. Hoc nobis gratum fuisse cognosce, quatenus industria illa maiorum libris exposita nostris temporibus venerit approbanda. signis quippe virentium herbarum ae proeeritate arborum vicinitatem colligit decenter undarum. terris enim, quibus dulcis umor non longe subest, ubertas quorundam germinum semper arridet, ut est iuncus aquatilis, canna levis, validus rubus, salix laeta, populus virens et reliqua arborum genera, quae tamen ultra naturam suam felici proceritate luxuriant. Sunt et alia huius artis indicia: cum nocte adveniente lana sicca in terram ponitur iam provisam et rudi caccabo tecta relinquitur, tunc, si aquae proximitas arriserit, mane umida reperitur. sole autem declarato intuentur etiam magistri loca solliciti et ubi supra terram volitare spissitudinem minutissimarum conspexerint omnino muscarum, tunc promittunt laetificale quod quaeritur inveniri. addunt etiam in columnae speciem conspici quendam tenuissimum fumum, qui quanta fuerit altitudine porrectus ad summum, tantum in imum latices latere cognoscunt, ut hoc sit mirabile, quod per haec aliaque signa diversa mensura definita praedicitur, quanta profunditate quaesita monstretur. praedicunt etiam sapores aquarum, ut nec aspera dispendioso labore debeat quaeri, nec dulcis necessariaque inhonora contemni.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
