Latin
3.351 to 3.353
Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.351-353
Not analysed yet
Hanc scientiam sequentibus pulchre tradiderunt apud Graecos ille, apud Latinos Marcellus: qui non solum de subterraneis fluentis, sed de ipso quoque ore fontium sollicite tractaverunt. dicunt enim aquas, quae ad orientem austrumque prorumpunt, dulces atque perspicuas esse et pro sua levitate saluberrimas inveniri, in septentrionem vero atque occidentem quaecumque manant, probari quidem nimis frigidas, sed crassitudine suae gravitatis incommodas. Atque ideo, si memorato illi viderit sapientia vestra et lectione codicum et usu rerum quae sunt praedicta constare, conpetentibus annonis de publico deputatis peregrinationem eius inopiamque relevabis: accepturus mercedes, ubi artis suae dona praestiterit. Nam quamvis Romana civitas aquis abundet irriguis sitque fontibus gaudens et formarum inundatione ditissima, reperiuntur tamen plurima suburbana quae hanc videantur desiderare peritiam, et merito continetur, qui vel pro parte necessarius esse cognoscitur . huic tamen mechanicus omnino iungendus est, ut undas, quas iste repperit, ille levet et arte subire faciat, quod ascendere non praevalet per naturam. habeatur ergo et iste inter reliquarum artium magistros, ne quid desiderabile putetur fuisse, quod sub nobis non potuit Romana civitas continere.