# Variarum Libri XII 4.1.1-5

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 4.1.1 to 4.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.1

LIBER QUARTUS I. HERMINAFRIDO REGI THORINGORUM THEODERICUS REX. [1] Desiderantes vos nostris aggregare parentibus neptis caro pignori propitia divinitate sociamus, ut qui de regia stirpe descenditis, nunc etiam longius claritate Hamali sanguinis fulgeatis. mittimus ad vos ornatum aulicae domus, augmenta generis, solacia fidelis consilii, dulcedinem suavissimam coniugalem: quae et dominatum vobiscum iure compleat et nationem vestram meliore institutione componat. [2] Habebit felix Thoringia quod nutrivit Italia, litteris doctam, moribus eruditam, decoram non solum genere, quantum et feminea dignitate, ut non minus patria vestra istius splendeat moribus quam suis triumphis. [3] Quapropter salutantes gratia competenti indicamus nos venientibus legatis vestris inpretiabilis quidem rei, sed more gentium suscepisse pretia destinata, equos argenteo colore vestitos, quales decuit esse nuptiales. quorum pectora vel crura sphaeris carneis decenter ornantur: costae in quandam latitudinem porriguntur: alvus in brevitate constringitur: caput cervinam reddit effigiem, imitantes velocitatem cuius videntur habere similitudinem. hi sunt sub pinguedine nimia mansueti, magna mole celerrimi, aspectibus iucundi, usibus gratiores: incedunt enim molliter, sessores insanis festinationibus non fatigant: quiescitur in ipsis potius quam laboretur et compositi delectabili moderatione agilitate norunt continua perdurare. [4] Verum hunc quamvis nobilissimum gregem beluasque morigeras vel alia quae direxistis eximia victa cognoscitis, quando omnia iure superat, quae decus regiae potestatis exornat. destinavimus et nos quidem, quae principalis ordo poscebat: sed nihil maius persolvimus, quam quod vos tantae feminae decore copulavimus. assint vestro divina coniugio, ut sicut nos causa iunxit affectionis, ita et posteros nostros obliget gratia parentalis. II. REGI ERULORUM THEODERICUS REX. [1] Per arma fieri posse filium grande inter gentes constat esse praeconium, quia non est dignus adoptari, nisi qui fortissimus meretur agnosci. in subole frequenter fallimur: ignavi autem esse nesciunt, quos iudicia pepererunt. hi enim gratiam non de natura, sed de solis meritis habent, quando vinculo animi obligantur extranei, et tanta in hoc actu vis est, ut prius se velint mori quam aliquid asperum patribus videatur infligi. [2] Et ideo more gentium et condicione virili filium te praesenti munere procreamus, ut competenter per arma nascaris, qui bellicosus esse dinosceris. damus tibi quidem equos enses clipeos et reliqua instrumenta bellorum: sed quae sunt omnimodis fortiora, largimur tibi nostra iudicia. summus enim inter gentes esse crederis, qui Theoderici sententia comprobaris. [3] Sume itaque arma mihi tibique profutura. ille a te devotionem petit, qui te magis defensare disponit: proba tuum animum et opus non habebis obsequium. adoptat te talis, de cuius gente tu potius formideris. nota sunt enim Erulis Gothorum deo iuvante solacia. nos arma tibi dedimus: gentes autem sibi olim virtutum pignora praestiterunt. [4] Salutantes proinde gratia competenti reliqua per illum et illum legatos nostros patrio sermone mandamus, qui vobis et litteras nostras evidenter exponant et ad confirmandam gratiam quae sunt dicenda subiungant.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
