Latin
4.1.12 to 4.1.16
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.1.12-16
Not analysed yet
VI. SYMMACHO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. [1] Rationales petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus. quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rem publicam nostram sicut arma protegunt, aequitas inviolata custodiat? spectabilis itaque Valerianus in Syracusana civitate consistens reverti se ad lares proprios supplicavit, qui studiorum causa liberos suos ad Romanam civitatem deduxit. [2] Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione in supra dicta urbe faciat commorari: nec illis liceat ante discedere, nisi hoc noster proloquatur affatus. ita enim et illis studiorum provectus adquiritur et nostrae iussionis reverentia custoditur. [3] Non ergo sibi putet impositum, quod debuit esse votivum. nulli sit ingrata Roma, quae dici non potest aliena, illa eloquentiae fecunda mater, illa virtutum omnium latissimum templum. sentiatur plane, quod clarum est: non sine gratia esse creditur, cui habitatio tanta praestatur. VII. SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. [1] Propositum nostrae pietatis est iniuste periclitantium sublevare fortunas, quia quod aliena vi constat impositum, trahere non possumus ad delictum. iniquum est enim, ut hominis vitio deputetur quod eius voluntate non regitur: et illud imputetur periclitanti, unde raro datur evadere. [2] Atque ideo sublimitas tua prosecutores frumentorum, qui de Sicilia fuerant ad Gallias destinati, lacrimabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus promovissent in pelagus, adversis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente compage trabium, omnia vis absorbuit undarum nec quicquam miseris de aquarum nimietate nisi solas lacrimas restitisse. [3] Unde illustris sublimitas tua, praesenti auctoritate commonita, modiationem tritici quam sub hac sorte perisse probaverint, supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat cunctatione reputari. crudelitatis enim genus est ultra naufragium velle desaevire et illos ad dispendia cogere, quibus inopem vitam probantur inmania elementa cessisse. VIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS FOROLIVENSIBUS THEODERICUS REX.