# Variarum Libri XII 4.1.17-21

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 4.1.17 to 4.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.17

[1] Grave videri non debet, quod nostra ordinatione censetur, quia novimus aestimare, quod vos oportet implere. a nobis quippe potestis rationabiliter custodiri, quibus profecistis non gravati. proinde devotioni vestrae praesenti auctoritate decernimus, ut accepto pretio competenti de locis vestris ad Alfuanum trabes sine aliqua dilatione devehatis, quatenus et nostra ordinatio sortiri possit effectum et perceptis mercedibus nec vos videamini sustinere dispendium. VIIII. OSVIN V. I. COMITI THEODERICUS REX. [1] Innocentiae professio est nostram elegisse praesentiam, ubi nec violentiae locus datur nec avaritiae vitia formidantur. Maurentius atque Paula patris auxilio nudati multorum se iniuriis testantur exponi: quorum adulescentia pervia videtur incommodis, cum facile possit subrepi vel iuvenibus destitutis. et ideo nostrum merentur praesidium, a quibus se calliditas non abstinet improborum. proinde sublimitas vestra tenorem praesentis iussionis agnoscens supra memoratos adultos, si quis iurgantium pulsare maluerit, ad nostrum comitatum noverit dirigendos, ubi et innocentia perfugium et calumniatores ius possint invenire districtum. X. IOHANNI V. S. CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX. [1] Foedum est inter iura publica privatis odiis licentiam dare nec ad arbitrium proprium vindicandus est inconsultus fervor animorum. iniquum quippo nimis est quod delectat iratum. furentes iusta non sentiunt, quia dum commoti in vindictam saeviunt, rerum temperantiam non requirunt. hinc est quod legum reperta est sacra reverentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu. quid enim a bellica confusione pax tranquilla distabit, si per vim litigia terminentur? [2] Provincialium igitur Campaniae atque Samnii suggestione comperimus nonnullos neglecta temporum disciplina ad pignorandi se studia transtulisse et quasi edicto misso per vulgus licentiam crevisse vitiorum. his multo acerbiora iungentes: alienis debitis ad solutionem alios trahi solamque causam probabilem videri, si aliqua debitori potuit vicinitate coniungi. o iniquum persuasionis errorem! dividuntur causae germanis: filius obligationibus paternis, si non sit heres, exuitur: uxor maritalibus debitis nisi per successionis vincula non tenetur: et audacia ad solutionem trahit extraneos, cum absolvant iura coniunctos. hoc hactenus fieri nostri ignorantia fortasse pertulerit: nunc necesse est remedium de legibus habeat, quod nostram potuit intrare notitiam. [3] Proinde edictalis programmatis tenore comperto spectabilitas vestra in cunctorum faciat notitiam pervenire, ut quisquis quod repetere debuisset pignorandi studio fortassis invaserit, voce iuris amittat nec liceat cuiquam sua sponte nisi obligatum forsitan pignus auferre. si vero alterum pro altero, quod nefas dictu est, pignorare maluerit, in duplum cui vim fecit direpta restituat, quia scelera damna plus cohibent et sola detrimenta cogitant qui pudoris fecere iacturam. quem vero ab hac redhibitione foedum patrocinium tenuitatis excusat, pro admissi qualitate facinoris in eum fustuario supplicio vindicetur. non enim patimur impunitum quod nolumus esse permissum.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
