# Variarum Libri XII 4.1.28-33

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 4.1.28 to 4.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.28

XIIII. GESILAE SAIONI THEODERICUS REX. [1] Magni peccati genus est alienis debitis alterum praegravare, ut qui potest exigi non mereatur audiri. sua quemque damna respiciant et is solvat tributum, qui possessionis noscitur habere compendium. atque ideo praesenti tibi auctoritate delegamus, ut Gothi per Picenum sive Tuscias utrasque residentes te imminente cogantur exsolvere debitas functiones. [2] In ipsis enim initiis comprimendus excessus est, ne foeda imitatio quasi turpis scabies paulatim reliquos comprehendat. si quis ergo iussa nostra agresti spiritu resupinatus abiecerit, casas eius appositis titulis fisci nostri viribus vindicabis, ut qui iuste noluit parva solvere, rationabiliter videatur maxima perdidisse. qui enim debent ad fiscum celerius esse devoti, nisi qui capiunt commoda donativi, quando amplius de nostra humanitate recipiunt quam stipendii iure praestetur? nam si liberalitatis nostrae causa tractetur, nos potius voluntaria tributa solvimus, qui fortunas omnium sublevamus. XV. BENENATO V. S. THEODERICUS REX. [1] Illustris et magnifici viri comitis patrimonii suggestione comperimus dromonarios viginti et unum de constituto numero mortis incommodo fuisse subtractos. unde providentiam nostram, cuius est proprium quod casu subducitur recuperare consilio, hoc statuisse cognosce, ut supra dictos dromonarios probare sine aliqua dubitatione festines, qui tamen ad hoc opus possint idonei reperiri. [2] Remigum enim labor operosus valentes animo et viribus quaerit, ut confidentia mentis procellis obviare possit undosis. quid enim audentius quam illud infidum ac vastissimum mare intrare parvo navigio, quod eluctari facit desperationis sola praesumptio? quapropter iussis te nostris hanc cautelam convenit adhibere, ut querelam de congregatis debilibus non facias, cum nos robustissimos quaesisse cognoscas. XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. [1] Utilitatis publicae causa, quam noster animus semper aspectat, virum illustrem comitem Arigernum civem paene vestrum dudum ad Gallias aestimavimus dirigendum, ut eius maturitate consilii titubantium potuissent corda firmari. novitatem quippe sollicitam prudentes convenit habere rectores, ut quemadmodum fuerit vitae formatus ordo, sic currat instituta devotio. his rebus ad nostra vota compositis et gloriam civilitatis retulit et quod inter vos didicit diligenter ostendens et bellorum insignia reportavit. [2] Quem desideratum, sicut putamus, coetui vestro reddidimus, ut qui vobis longa aetate placuit, nunc gratior fiat, cum eum adiecta bona commendant. quapropter disciplinae se praefati viri Romanus ordo restituat et quod quietis amore praecipitur, devotis animis impleatur: quatenus et excessibus tollatur licentia et quod optamus maxime, locum nequeat invenire vindicta. [3] Si qua etiam per eius absentiam culpa provenit, inter vos iustitiae consideratione corrigite, sicut nobilitati vestrae convenit agere, cui semper probitas placet: quoniam nos specialiter iniunxisse cognoscite, ut error, qui ab auctoribus suis minime fuerit emendatus, legum districtione resecetur. pareatur ergo, patres conscripti viro multis temporibus iam probato, cui necesse est praedicanda sequi, qui se hactenus sub vestra omnium laude tractavit et in tanta frequentia nullius repperit adversa iudicia.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
