# Variarum Libri XII 4.1.46-49

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 4.1.46 to 4.1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.46

XXIII. ARIGERNO V. I. COMITI THEODERICUS REX. [1] Quamvis oporteat commissam tibi disciplinam Romanae civitatis in omnibus custodiri, tamen in eis maxime studiosior esse debes, quae nostra tibi auctoritate delegata cognoscis, ut circa te augeat gratiam custodita iustitia et augmenta sumas nostri iudicii, qui nobis hactenus de integritate placuisti. [2] Praefectus igitur urbis sua nobis relatione declaravit Basilium atque Praetextatum magicis artibus involutos impeti accusatione multorum: quos elapsos intimat mentis alienatione custodum. eos te praecipimus ubicumque repertos ad iudicium quinquevirale ducere, quod in praesenti negotio nostra delegavit auctoritas, ubi te residere censemus, ut violenta omnium defensione summota hanc causam discuti facias legibus et finiri. [3] Et si rei criminis, cuius impetuntur, fuerint approbati, sententiam subeant, quam iuris definita sanxerunt. si vero innocentia eorum detestabili pulsatur invidia, opprimi eos nulla ratione patiaris, quia in omnibus causis consideratione divina illud fieri volumus, quod opinionem nostrae pietatis accumulat. XXIIII. HELPIDIO DIACONO THEODERICUS REX. [1] In lucrum cedunt quae bene meritis conferuntur et de ipso munere magis adquiritur, cum optimis digna praestantur. petitionis tuae proinde tenore comperimus loca in Spoletina civitate, quae iam longo situ squalor vetustatis obnuberat, splendorem reparationis expetere, ut rebus antiquitate confusis novitatis facies adulta reddatur et beneficio tuo rediviva consurgant, quae annositate inclinata corruerant. quod nos, respectu meritorum tuorum et impensi longa sedulitate servitii, libenti animo duximus annuendum, ut et votis iusta poscentium tribuatur effectus et civitati reparationis crescat ornatus. [2] Atque ideo petitioni tuae robur praesenti humanitate largimur, ut porticum cum areola post Turasi thermas, si tamen publico usui non deservit, absoluta liberalitate potiaris: quia in licentiam reparationis accipiuntur potius praemia quam donantur. hac igitur auctoritate suffultus in supra dictis locis aedificandi sume fiduciam nec aliquam in posterum metuas quaestionem, cum te et civitatis tuetur utilitas et reverenda principis voluntas.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
