Latin
4.1.62 to 4.1.65
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.1.62-65
Not analysed yet
XXXI. AEMILIANO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. [1] Ad finem debet perducere, quae prudentum intentio visa est suscepisse, quia sicut perfecta laudem pariunt, ita vituperationem generant, quae in mediis conatibus aegra deseruntur. defectus enim rerum aut consilium titubare aut vires arguit defuisse. quapropter sanctitas vestra a tali oblocutione refugiens, quae in aquae ductu reficiendo probabili cura ex nostra auctoritate suscepit, celeriter ad effectum faciat pervenire. [2] Nam quid aptius quam ut sitienti plebi provideat aquas sanctissimus sacerdos et humana providentia satiet quos etiam miraculis pascere debuisset? imitaris enim antiquissimum Moysen, qui Israhelitico populo longa ariditate siccato de saxi sterilitate copiosos latices eduxit et ad implendum miraculum inde fecit currere umidos liquores, ubi erat sicca durities. tu autem si fontes irriguos saxorum constructione deducis, hoc labore tuo praestas populis, quod ille miraculis. XXXII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. [1] Cum in omnibus causis velimus iustitiam custodiri, quia regni decus est aequitatis affectus, in eis maxime quae fisci nostri nomine proponuntur nequaquam detestabilis calumnia in invidiam regnantes affligat. patimur enim superari salva aequitate per leges, ut inter arma semper possimus esse victores. nam quem licenter subiectus superat, non debellat adversus. [2] Marini itaque relatione comperimus res Tufae apud Iohannem quondam sub emissione chirographi fuisse depositas. et quia nobis competere manifestum est quod ad proscriptum poterat pertinere, ideoque praesenti auctoritate praecipimus, ut uxorem supra dicti Iohannis filiumque eius Ianuarium moderata exsecutione convenias. [3] Qui si intentata iniuste se retinere cognoscunt, aequitatis consideratione restituant: minus ne, competenti sponsione praemissa ad consularem Campaniae veniant legibus audiendi, ut coram partibus positis te imminente, quod forma continet sanctionum divalium, censeatur: ita tamen, ut nullo praeiudicio, nulla iniuria, nullo damno innocentia praegravetur, ne alienae accusationis invidiam tuam facere videaris offensam.