Latin
4.1.74 to 4.1.77
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.1.74-77
Not analysed yet
XXXVII. THEODAGUNDAE ILLUSTRI FEMINAE THEODERICUS REX. [1] Decet prudentiae vestrae curam subiectorum negotiis adhibere custodiam, quia vobis ordinantibus illa fieri debent quae regiam possunt demonstrare praesentiam. sic enim credimus, quia memor natalium tuorum a te abicias omne vitiosum et illa sola diligere possis, quae et nos amare cognoscis. proavorum forsitan oblitterentur exempla, si longi generis minus facta recolantur: similes autem filii patrum praeconia mox sequuntur. [2] Renatus itaque flebili nobis aditione conquestus est vobis delegantibus cognitores iudicatum se contra Inquilinam nomine post longa temporis intervalla meruisse et excubiis damnisque confecto vestram tandem prospexisse iustitiam: nec tamen litigatoris improbam cessare calumniam, dum redivivis litibus tenuitatem insequitur supplicantis, ut non tam vincendi votum quam adversarii videatur quaesisse detrimentum. [3] Quapropter si vobis iubentibus iudicata cognoscitis nec constat adversarium provocasse legaliter, finitum iure negotium in sua manere facite firmitate, ne longa quaestio litigantium non tam augeat patrimonia, sed evertat et quod fit ambitu lucri, causa videatur esse dispendii. XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. [1] Cum omnes rei publicae nostrae partes aequabiliter desideremus augeri, crementa tamen fiscalium tributorum iustissimo sunt pensanda iudicio, quia servientium imminutio est huius illationis accessio quantumque pars illa proficit, tantum se haec a firmitate subducit. sed a nobis, qui fisci utilitatem stabili volumus diuturnitate consistere, excludenda est dispendiosa semper enormitas, ne augmento suo tumens summa deficiat incipiatque magis deesse, quia immaniter visa est accrevisse. [2] Proinde illustris magnitudo tua Gravassianos atque Pontonates nobis supplicasse cognoscat a Ianuario, sed et Probo discussoribus iniquis se oneribus ingravatos, cum sterilitas ieiuna locorum nulla sibi fieri augmenta patiatur. repugnante siquidem natura quaelibet cedit industria, nec prodest studium laboris impendere, quem ubertas loci non cognoscitur adiuvare. ibi potest census addi, ubi cultura profecerit. inde et varia tributa, quia non est agrorum una fecunditas. [3] Atque ideo consuetudinem eis pristinam censemus esse revocandam, ut sicut Odovacris tempore tributa solverunt, ita et nunc ab eis publicis utilitatibus serviatur: et si quid amplius probatur adiectum, consideratione defectarum virium summovemus. nolumus enim tale aliquid indici, quod sit necesse removeri.