# Variarum Libri XII 4.1.8-11

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 4.1.8 to 4.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/4.1.8

IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. [1] Gloriosum quidem nobis est, patres conscripti, honores passim impendere, sed laudabilius bene meritis digna praestare. quicquid enim talibus tribuimus, pro generali potius utilitate largimur. cunctis siquidem proficit recti tenax provectus nec locus relinquitur iniuriae, cum ad bonos pervenit regula disciplinae. [2] Hoc itaque praeclaro desiderio illustrem virum Senarium comitivae patrimonii dignitate subveximus, qui venalitatis obscura animi claritate refugiat, qui calumnia non laetetur, nec patrimonii auctoritate suffultus de nostro sibi faciat terrore compendium, sed ius aequabile possit tenere cum ceteris, unde nobis placere respicit servientes. haec de illo futura promittere praeteritorum facit temporum fides. [3] In ipso quippe adulescentiae flore palatia nostra meritis maturus intravit et, quod robustas quoque fatigat aetates, nullo deceptus novitatis errore ad imperantis conversus arbitrium effectum bonarum praestitit iussionum, nunc ad colloquia dignus, nunc ad exceptiones aptissimus, frequenter etiam in honorem legationis electus, cuius multiplex meritum incertum apud nos reddebat officium. non enim unius loci vir debet dici, a quo multa videntur impleri. [4] Sed haec amplius commendabat humilitas, quae tam clara quam rara est. novum est enim sub amore principis custodire modestiam, quia gaudia semper animos inquietant: modus enim raro laetis rebus imponitur, qui magis in tristibus invenitur. [5] Verum inter haec stupenda meritorum originis quoque simili claritate resplendet, ut haereas, qua parte sit ditior, cum copiosius utraque possideat. habent ergo singulatim distributa praeconium, iuncta miraculum. quapropter, patres conscripti, assurgat primaevis introeuntibus cana Libertas. nihil de genio vestro subtrahitur, quando venientium novitas honorabiliter invitatur. parentes publici de clementia nominati, duplex vos ratio benignitatis invitet: incipiens mereatur gratiam, provectus favorem. V. AMABILI VIRO DEVOTO COMITI THEODERICUS REX. [1] Nullum decet nostras gravanter suscipere iussiones, quae magis utilitates noscuntur extollere devotorum. in Gallicana igitur regione victualium cognovimus caritatem, ad quam negotiatio semper prompta festinat, ut empta angustiore pretio largius distrahantur. sic evenit ut et venditoribus satisfiat et illis provisio nostra subveniat. [2] Atque ideo devotio tua praesenti auctoritate cognoscat omnes navicularios Campaniae, Lucaniae sive Tusciae fideiussoribus idoneis se debere committere, ut cum victualibus speciebus tantum proficiscantur ad Gallias, habituri licentiam distrahendi sic ut inter emptorem venditoremque convenerit. [3] Grande commodum est cum indigentibus pacisci: quando fames totum solet contemnere, ut suam necessitatem possit explere. nam cum ambitioni suae serviat, prope modum donare videtur, qui vendit rogatus. ad saturatos cum mercibus ire certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui victualia potest ferre ieiunis.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
